Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Quæſo te verò, optime Vir, quomodò putes iſta
cum iis, quæ mox dixiſti, cohærere?
Nam ſi ego qui­
dem meâ experientiâ nouam veritati lucem attuli, quî
ergo tu mihi veritatem ignotam, ac maiori luce il­
luſtratam aperuiſti?
An tuâ illâ experientiâ, cui mea
fuit oppoſita?
At ſi mea quidem veritati lucem, tua
ipſi tenebras fecit.
An adhibito à te ratiocinio? At cùm
id non fuerit aliunde, quàm ex iis tenebris deductum;
quomodo rem mihi aperuit, quæ coram allata à me
luce euanuit?
Spem factam ais, vt huius lucis à me al­
latæ beneficio veritatem quæſitam certiùs inueniamus.
Et quomodo ergo tu ſic eam habuiſti, vt à me quæſi­
tam mihi ab errore vindicatam iam exhibueris?
An
forte, quia iuxta lucem à me allatam es ratiocinatus?
Non ſanè: quin potiùs conſtitiſti ſemper in illis iiſdem
tenebris, hoc eſt hæſiſti ſemper principiis ex tua illa
falſa Experientia ductis.
Ac laudabiliſſimum quidem,
quod profiteris te veritatem, vbicumque inuenta fue­
rit, perquàm grate, & cum plauſu, ſuauitateque ample­
xaturum: ſed cùm ſit quidem quæſtio de ea, quam
profiteris ſimul te mihi aperuiſſe, exhibuiſſeque: quo­
modo, amabò, vis iſta excipiam?
At cæteris in rebus tam acutè non vidiſti, & tam certò
in illis deceptus es, quàm auſpicatò tibi, ac fœliciter illud
ceßit.
Ipſe verò hebetem me neque neſcio, neque diffi­
teor; at magno tamen deſiderio acutè videndi non
careo.
Vnde & cùm in cæteris rebus non ſim aliunde
ratiocinatus, quàm iuxta eam lucem, quæ per factam à
me experientiam allata eſt, vellem oſtenderes quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index