Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 98.
Poſſunt eſſe infinita plana inter orbem terræ, & horizontale per quæ globus
ſeu
corpus graue non deſcendet;
ſit enim centrum terræ C, ex quo deſcri­
batur
arcus QMH ducta diametro MCA in M;
ducatur Tangens NM
L
;
hæc erit horizontale planum, vt conſtat; tùm ex aliquo puncto infra C
putà
ex A deſcribatur arcus SMK;
cercè ſi ponatur globus in M non
deſcendet
per arcum MG, quia potiùs aſcenderet;
immò ſi ponatur
in
T deſcendet in M, immò faciliùs pelleretur corpus graue per arcum
MT
, quàm per horizontalem MN, vt patet;
igitur potentia illa, quæ per
horizontalem
pellit non eſt omnium minima, quæ per arcum MQ pel­
lit
; quia in eo nullo modo globus aſcendit, ſed ſemper à centro C æqui­
diſtat
.
Si verò aſſumas quæcumque centra ſupra B putà D, & E, & ducas
arcus
TMGPOMF;
certè globus deſcendet per MO, & MP, vt manife­
ſtum
eſt ex dictis, & hoc fortè ludicrum cuiquam videbitur;
ſi enim col­
locetur
globus in T, deſcendit verſus M;
ſi verò in Y deſcendet verſus
P
;
licèt V & T non diſtét pollice; poſſunt enim accipi minima illa ſpatia
verſus
M, vbi eſt angulus contingentiæ;
nulla tamen poteſt duci recta ab
M
infra MN, per quam globus non deſcendat velociùs initio, quàm per
vllum
arcum, ſiue MP, ſiue MO, ſiue quemcumque alium quamtumuis
maximè
incuruatum vel inclinatum;
quia ſcilicet recta illa ducta ex M
infra
MN ſecat omnes illos arcus, vt patet;
igitur initio facit planum
inclinatius
: dixi initio, quia deinde in arcu multùm inualeſcit motus,
cum
ſemper deficiat in recta, vt diximus abundè ſuprà.
Theorema 99.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index