Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fuerit exponendum, luto ac fimo mixtis ad
digiti craſſitudinem veſtitur, ſiccaturque
optimè.
Minus enim frangitur cum calo­
rem non contactu, ſed corpore interpoſito
recipit.
Viliora etiam ære ac plumbo deſtil­
lari ſolent, vt in vaſe quod tria habet fora­
mina, duobuſque conſtat fruſtis.
Fundus
enim à reliquo ſeparari poteſt, vt fæces reii­
ci poſſint.
Habet & foramen ſuperius, quo
immittitur materia, & à latere longum ca­
nalem, quo recipienti iungitur.
Sed noſtro
tempore ſolent vaſi æreo in formam crate­
ræ, plumbeum imponere cum canali, & ita
à ſecundo foramine excuſantur.
Eadem enim
parte imponitur materia, qua fæx extrahi­
111[Figure 111]
112[Figure 112]
113[Figure 113]
114[Figure 114]
115[Figure 115]
116[Figure 116]
117[Figure 117]
tur.
Porrò cur tam multiplex vſus vaſorum,
prætermiſſa nola de qua diximus, nunc ex­
ponam.
Cùm rem tenuis admodum ſubſtan­
tiæ deſtillare volumus, aut ad maiorem de­
ducere tenuitatem, leuiſſimo calore opus
eſt, aliter abſumitur Fit autem calor leuis
quatuor modis: aut ſubſtantia ipſa, veluti
cùm in ſole, aut fimo deſtillamus, non in
igne: aut quantitate, vt cùm modicum ignis
adhibemus.
Minor eſt etiam, qui ex lignis
ſalicis fit, quàm illicis: aut inter ignem &
vas aliquid interponimus, vt cinerem, aut
aquam.
Aqua autem optima eſt: nam ſi
aqua ardens in Mariæ balneo deſtilletur,
optimarum partium minima fit reſolutio,
& nullus paruus odor adiicitur: aut ſi in
vaſis ſupremo, aqua ſæpius linteo appli­
cetur: reſolutionem enim prohibet, &
exuſtionem.
Vtimur igitur circulatione,
cùm aquam hanc ad ætheris naturam per­
ducere curæ eſt, aut quando medicamento
addito illam viribus eius imbuere volumus.
Hic autem modus modico ſemper indiget
calore, vt vix expediat ignis & longa mo­
ra, vt rectè rem tractanti vix anni dimi­
dium ſufficiat.
Fit igitur reciprocatio ſim­
plex, qualis in vaſis circulatoriis: aut mu­
tua, vt in reciprocis.
Verùm multiplici hac
agitatione tametſi paululum incaleſcat, ob
ſubſtantiæ tamen tenuitatem adeò parum
imprimit, vt omni caliditate ſpoliata videa­
tur.
In vtroque enim extremo, vt reliqua aqua
ardens, tuta eſt.
Aut in prima deſtillatione
ob copiam aquei humidi immiſtam, aut
poſt multas deſtillationes circulationeſ­
ve, vbi propter raritatem expers omninò
caloris eſſe videtur.
Eſt autem adeò raræ
ſubſtantiæ atque tenuis, vt oleo ſuperſtet.
Quæ enim deſcendit, non eſt abſoluta. De-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index