Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[261.] CAP. I.
[262.] CAP. II.
[263.] CAP. III.
[264.] FINIS. DE IVVENTVTE, ET SENECTVTE, VITA, ET MORTE: ET DE SPIRATIONE LIBER. Franciſco Vatablo interprete. Hîc oſtendit Āriſto. partem vnam eandemq̀; eſſe vi. uentium animalium, qua viuunt. CAP. I.
[265.] CAP. II.
[266.] CAP. III.
[267.] CAP. IIII.
[268.] CAP. V.
[269.] CAP. VI.
[270.] CAP. VII.
[271.] CAP. VIII.
[272.] CAP. IX.
[273.] CAP. X.
[274.] CAP. XI.
[275.] FINIS.
< >
page |< < (41) of 760 > >|
26341LIBER I. quantur neceſſe eſt. E nanque, ipſum G non ſequetur: ergo
F ipſum ſequetur:
quippe cum cuilibet ipſum E aut F com
petat.
At H etiam id ſequetur quod ſequitur ipſum F: ergo
H, ſequitur G ipſum:
at impoßibile eſſe ſupponebatur. Ea-
dem ratione &
G ſequi ipſum E, demonstrabitur. At ſic ſe
habet ingenerabile E ad generabile F, &
incorruptibile G,
ad corruptibile H.
Dicere autem nihil prohibere generatũ
quippiam incorruptibile eſſe, &
ingenerabile quippiam
corruptum eſſe ſemel illo generato, hoc corrupto:
tollere
eſt aliquid eorum, quæ data ſunt.
Aut enim infinito, aut
quodam definito tẽpore omnia aut agere, aut pati, aut eſſe,
aut non eſſe poſſunt:
& infinito, propterea quòd tempus
infinitum aliquo modo eſt definitũ:
quo non eſt maius. Id
uerò quod aliqua ex parte eſt infinitum, neq;
infinitum eſt,
neq;
etiã definitum. Præterea cur magis hoc in ſigno cor-
ruptum eſt id quod antea ſemper erat, aut generatũ eſt id,
quod prius non er at tempore infinito?
nam ſi non magis in
hoc quàm in alio, &
ipſa ſigna ſunt infinita, erat quippiã
ut patet, generabile, &
corruptibile tempore infinito, ergo
non eſſe tempore infinito poteſt:
ſimul enim ut non ſit, &
ſit potentiam ſanè habebit:
ipſum quidem prius, ſi corrupti
bile eſt:
ipſum autem posterius, ſi generabile eſt. Quare ſi
poſuerimus eſſe quæ poſſunt:
oppoſita ſimul erunt. Atq;
hoc inſuper, in omni ſigno ſimiliter erit. Quare ut nõ ſit,
&
ſit tempore infinito, potentiã ſanè habebit. At demon-
ſtratum eſt hoc impoßbile eſſe.
Præterea ſi actum potentia
antecedit, uniuerſo tempore erit, et quod ingenerabile erat,
atque non ens, fieri potens tempore infinito.
Simul igitur
non erat, &
ut ſit potentiã habebat, & ut tunc ſit, & post-
ea tempore infinito.
Patet autem et alio modo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index