Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 303 > >|
1bet contrarietatem cum grauitate, aut leuitate, quæ ſunt
qualitates inter ſe contrariæ.
Et confirmari adhuc poteſt,
quia ſi gradus aliquis grauitatis expelleretur è proiecto, id
fieret per introductionem ſimilis gradus leuitatis, vt gradus
frigoris per gradum caloris; atque adeò non per introdu­
ctionem qualitatis impetus, quæ indifferens eſt ad coexi­
ſtendum cum grauitate, aut leuitate.
Licet quandoque ex
prædominio impediat effectum, ſeu motum vtriuſque vel
alterutræ qualitatis oppoſitæ.
Nam ſi dirigatur ad latera
per lineam horizonti paralellam, nec ſinit proiectum aſcen­
dere, nec deſcendere; ac ſurſum ferens pondera prohibet
deſcenſum, non minus ac aſcenſum leuium dum ea deorſum
deprimit.
Quod ſi pleraque grauia nimia grauitate proijci
minimè valeant, nullamque propterea impetus introductio­
nem, aut productionem in ſe admittant: hoc certè non pro­
uenit ex contrarietate, quam formaliter grauitas habeat
cum impetu; ſed ex repugnantia, quam dicit ad motum
præter naturalem, ac requiſitum tanquam conditionem ad
hoc vt impetus producatur, & incutiatur.
Etenim quod mo­
neri nequit, nec poteſt impelli, & abſque impulſu, nulla fieri
valet proiectio.
Sicut contrà quantò plus, aut velociùs
graue aliquod à proijciente agitatur, tantò maiorem ab eo
impetum recipit, longiusque proijcitur.
Soluit igitur quæſtionem Ariſtoteles dicens, proiecta ex
eo à latione ceſſare, quod virtus motiua impellens, quam
vocat potentiam, & qua ipſa ferebantur, tandem deſinat,
atque marceſcat.
Quod profectò duplici ex cauſa euenire
poſſe ſubiungit.
Nimirum vel propter ſimplicem retractio­
nem, vt cum proiecta alterius corporis obiectu, ſiue repulſu
retrahuntur à tali motu, ac ſiſtere coguntur: ( Nam quippe
tunc ceſſante progreſſu, ac motu, ceſſat & impetus, qui ſicut
præuio motu producitur, ita quamdiu durat conſeruatur in
motu tanquam cum propria diſpoſitione;) vel propter in­
clinationem, quam potius ipſa proiecta habeant ad alium
motum, vt ſurſum, vel deorſum per naturalem grauitatem,
aut leuitatem quando talis inclinatio rurſus coeperit præ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index