Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (250) of 795 > >|
264250DISSERTATIO tantundem Auſtrales; qui eventus iidem obſervabantur remotis a
ſe ſtylis 2 {1/2}, 2, 1 {1/2} pollicibus, verum propius his admotis, conver-
tebantur Verſoria atque cuſpidibus alterni nominis ad ſe accedendo
in mutuos ibant amplexus.
2°. Eadem omnia obſervata fuerunt phænomena poſito Verſorio
breviori ad Ortum longioris.
3°. Poſito Verſorio longiſſimo in Meridiano Magnetico, alterum
admotum fuit, ſed in eodem Meridiano;
tum utriuſque directio
in eodem Meridiano permanſit, cuspide Borea unius ſpectante
Auſtralem alterius, idque obtinebat in qualibet diſtantia centro-
rum a ſe, modo ſe non contigerint.
4°. Ambobus eundem Meridianum ſervantibus, fuit alterutrum
manu converſum, ejuſque cuſpis Borea ad Occaſum firme retenta,
tum cuſpis Borea alterius quoque directa fuit verſus Occaſum ſpon-
te, a vero tamen Occaſu aberat pluribus paucioribuſve gradibus,
prout centra ſibi propius fuerint, vel latius removerentur.
EXPERIMENTUM CXXX.
Tandem poterant duo Verſoria ſupra ſe invicem locari, ut am-
borum ſtyli eſſent in eadem recta ad horizontem perpendiculari, &

proinde ambo Verſoria in diverſis planis:
tentamina cum hiſce varia
inſtituit quondam Cl.
de la Hire, quæ inſeruit L’Hiſt. de L’A-
cad.
Roy. A°. 1692. hæc rite capta, & bene deſcripta ex ipſo Au-
tore depromenda ratus fui.
1°. Sumſit capſulam inſervientem Compaſſo, inſtructam circulo cu-
preo diviſo in 360 gradus;
ex cujus medio centro eminebat cuſpis,
cui imponebatur acus, libere mobilis, 3 {1/2} pollices longa:
capſulam
tamdiu convertit, donec Acus reſpondebat gradui 360°.
tum la-
mellæ vitreæ beneficio capſulâ clauſâ, ſumſit aliam Acum Magne-
ticam æque longam ac prior, quam tantummodo impoſuit lamellæ
vitreæ, ita ut ſuâ cuſpide reſpiceret Septentrionem, ſive ut hujus
cuſpis eſſet directe ſupra cuſpidem Acus in capſulâ, &
tota longi-
tudo hujus eſſet parallela longitudini alterius:
Acus ſupra vitrum
proinde jacebat immobilis:
tum vero cuſpis Acus in capſulâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index