Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
trahitur autem ab omni vino, ſed optima
ab optimo natura, miniméque vitiato.
Di­
midium in prima diſtillatione detrahi ſo­
let, in ſecunda tantundem, in tertia pa­
rum perit: in quarta, & multò minus in
ſequentibus vix quicquam, ſi rectè peregi­
ſti.
Non negligenda eſt hæc, cùm multas
habeat vtilitates.
Quædam enim ſeruat, vt
vt quæ corrumpuntur, balſami vicem ge­
rens quædam in melius mutat, vt languen­
tia frigore humana corpora: quædam exco­
quit, vt oua carnéſque impoſitas.
Omnium
quoque medicamentorum in ea infuſorum
vires breui excipit, vtpote tenuiorem in 4.
horis, aliorum in 8. duriorum in 12. vt vix
vnquam diem attingat: inde iterum deſtil­
latur retentis viribus, amiſſa fece, ac ſorde
omni.
Quamobrem alchymiſtæ ſolent hoc
genus infundendi appellare Stellarum in
cœlo fixionem.
Et certè multi huius vſu
adiuti ſunt.
Vſus autem ab vnciæ parte 8.
vſque ad integram.
Quamobrem propriè
eius cauſa circulatio inuenta eſt: quo fomi­
te dictum fuit ſuperiùs.
Obliqua verò va­
ſa ſitus commodi cauſa excogitata ſunt.
Ma­
gna ad acres excipiendas aquas, in quibus
calchantum, halinitrum, alumen, taliáque
diſtillantur.
Nam cum opus ſit magnis ig­
nibus, vt acres valde ſint fumi, & quæ ex
his fiunt aquæ, oportuit vas quod recipit
eſſe capaciſſimum, vt non frangatur atte­
nuato nimis ab ignibus contento aëre, & vt
in aquam fumi ſicciſſimi, atque calidiſſimi
verti poſſint.
Recta verò vaſa oblonga &
quaſi æqualia fieri ſolens, cùm celeri tran­
ſitu opus eſt, grauiorque vapor, vt in me­
tallis: vel ſi leui igne acrem aquam in quam
argentum, aut aurum diſſolutum eſt relicto
colligere voluerimus.
Pilei verò vſus eſt, vt
vaporis impetus diſſoluatur: ob id etiam
acria ſic diſtillantur.
Oportet autem pileum
parte ſuperiore eſſe capacem.
Fit & ad vi­
tandam expenſam: optimæ enim biſtortæ
carius venerunt, vixque tam benè aptantur,
vt vaſa pileis ſuis iuncta.
Vaſis autem ænei
commodum iam explicauimus: & quòd in
clibanis foramina inferiora ſint, ad ignes
alacrius excitandos: ſuperiora autem dupli­
cem vſum habent, vt fumus prodeat, & vt
vis ignis mulceatur.
Quòd ſi leue aliquid vt
maximè ardentem aquam in ſole velis de­
ſtillare, conceptaculi medium in paraboles è
chalybe centro collocabis: nam non ſolùm
centri locus, ſed totum vas, & quicquid
in parabolis ſpatio continetur, æſtuat &

ardet.
Non ignor ac chalybem expolitum
eſſe debere.
Artes omnes
quæ in hoc
lid.
tradun­
tur, perfectè
traduntur.
Vaſorum de
ſtillatorio­
rum genere.
Aqua ardens
oleo ſuper­
ſtat.
Carbones è
lignis val­
lium præ­
ſtantiores.
Modus con­
ficiendi car­
bones opti­
mos.
Modi adhi­
bendi ignis
plures.
Tanta verò eſt artis ſolertia, vt etiam car­
bonibus, præter ea quæ ſuperiùs retulimus,
diſcrimina addat: nam è lignis vallium putat
præſtantiores quàm montium: rariora enim
ligna vallium, ideóque & carbones, at rara
omnia facilè ignis depopulatur.
Sed & in
conficiendis egregiè laborat, vt non ſub
terra, velut eſt mos, ſed ſupra conficiantur,
quia melius ardent, & ſunt vtiliores.
Mi­
rum enim quantum interſit quomodo ignis
adhibeatur in metallorum tractatione, tum
reliquorum quæ igne perficiuntur, præſer­
tim in purpurina varietas ignis perſpicua
eſt.
Ergo multùm intereſt, an ignem per­
petuum, an interruptum adhibeas, acrem,
aut mollem, magnum aut paruum, ſenſim
vel repentè, circùm aut ab vno latere, agi­
tatum follibus, aut equieſcentem, diutur­
num aut breuem, tangentem aut extra vas
cum flamma, aut ſolas prunas, concluſum,
liberumve, ſimplicem, aut reflexum, è car­
bonibus, aut lignis, aut quod plus refert,
alia addita materia ardente, quæ propriam
vim etiam retineat in igne.
Multum etiam
refert, cum quibus vnunquodque quod li­
quatur ſocietur.
Nam marmor, galena, plum­
bum, ferri ſpuma, cum lapidibus in qui­
bus metalla continentur iuncta, mirum in mo­
dum liquefactionem illorum adiuuant, &
ſubſtantiam ſeruant: nam dum liquantur,
tenue humidum quod in lapidibus contine­
tur, conſumi prohibent, contraria ratione
ei quæ ſuperius de venenis dicta eſt.
Igitur
excalefacto lapide, nec ſiccato, ob conti­
nentem humorem tandem ſuperaucto igne,
metallum ipſum quod lapidi inhæret, liqua­
ri neceſſe eſt.
Sed cur non addita aqua, aut alio quo­
piam humido, facilius metalla liquantur:
imò difficilius?
an quia aqua frigida eſt, &
tenuis, nec poteſt ob tenuitatem liquare, nec ob
frigiditatem prius verè calefieri antequam con­
ſumatur
?
Sic etiam cruſta quæ metallo ſuper­

natat, illud ne liquetur prohibet: nam adeò
coacta refrigerat partes omnes, & ſic ne ſi li­
quentur impedit, aut tenuiorem totam metalli
partem cruſta abſumit, qua ſublata, metal­
lum non diſſoluitur.
Similiter cùm metalla
fundo hærent, non liquantur: nec vehe­

mentibus ignibus, quoniam calor ſuperio­
ra petit, paruus verò qui in fundo manet
breui pòſt tempore conſumit humidum,
prohibétque liquefactionem: his duabus
cauſis non poteſt metallum in vaſis fundo
liquari.
Tertiam cauſam addidimus, aquam
ſcilicet iniectam: quæ non ſolùm liquefa­
ctionem impedit, ſed metalla iam liquefa­
cta magno plerumque aſtantium damno re­
ſilire cogit.
Quidam dixerunt, humidum
aquæ tenue metallis immiſtum, liquidis ac
calore in ſpiritum conuerſum, dum maius
occupat ſpatium, cogere liquefacti me­
talli guttas reſilire.
Sed non videtur aqua
leuior longè metallo, illius ſubſtantiam
poſſe ingredi.
Melius igitur eſt, vt creda­
mus à frigore illo aquæ contrahi calidam
metalli ſuperficiem iam proprio ſpiritu
plenam, ac vt in pila alliſa ſolo reſilire con­
feſtim magno impetu.
Cur cruſta
impediat
metallorum
liqueſactio­
nem.
Aqua cur
metalla inie­
cta reſilire
cogat.
Sed inuenta huius artis minima pars ſunt

eorum quæ inueniri poſſent: velut electri
compoſitio, vitri abſque igne mollities,
purpura vera: nam quæ nunc in vſu eſt,
talis eſt nomine ſolo, atque hæc olim in­
uenta iam periêre, deſueuerúntque ſciri:
lapidum pulcherrimorum, duriſſimorúm­
que, tenuiſſimarum item aquarum com­
poſitio, illis quidem vaſa conficere licet,
his aurum & argentum è fœcibus eruere.
Plura longè ſunt, quàm ſcribere liceat, ſed
hæc pro exemplis appoſui.
Verùm ple-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index