Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1quì ſimul Poetę extiterunt, ſic ait; Steſichorus, & veteres alij Poetarum, qui
carmina adhibitis modulis condidere.
ſed quid erat Melopæia? ex Ariſto­
xeno, atque Euclide; Melopæia eſt vſus harmonicæ tractationi ſubiectorum,
ad decorum propoſiti argumenti.
ex qua definitione patet Melopæum eum
fuiſſe, quem modo vocant Compoſitorem.
dicitur Melopæia, quaſi cantus
effectrix.
is igitur erat Melopæus, qui res ſubiectas harmonicæ ſcientiæ, vt
ſunt ſonus, interualla, genera, modi, conſonantiæ, diſſonantiæ ritè in vſum
vocabat: vnde cantilenas humana oratione conſtructas ad decorum, ideſt
pro rei argumento conuenientibus rythmis modulabatur.
Antiquitus igi­
tur Melopæiæ magis ſtudebant, quàm Ariſt. tempeſtate, quia tunc tempo­
ris magis erant in tragædijs cantilenæ in vſu, quam poſtea.
385
Probl. 32. (Cur Diapaſon conſonantiam dicimus, non ratione numeri Diao­
cto, vti Diateſſaron, & Diapente?
An quod antiquitus non pluribus, quàm ſep­
tem vterentur numeris?
Deinde Terpander tritè exempta, Neten adiunxit, eiusqué
temporibus conſonantia hæc dicta eſt Diapaſon, non Diaocto: quippe quæ ſeptem
non octo conſtaret) Lege, quæ ſupra ad 7. problem.
ſunt annotata de ordine
chordarum, quem Terpander induxit.
Septem nimirum chordas conſtituit,
inter quas Trite deſiderabatur, vt ibi explicaui.
quare Terpander non im­
mutauit numerum chordarum antiquum, ſed tantummodo Neten cum Tri
te commutauit.
Tempore igitur Terpandri cum ſeptem eſſent tantum chor­
dæ in pſalterijs, etiamſi prima cum vltima conſonantiam Diapaſon reſona­
ret, non tamen potuit hæc conſonantia appellari Diaocto.
Boetius lib. 1.
cap. 20. Muſicæ, prædicta aſſerit de Terpandro.
Suidas ait Terpandrum fuiſſe
Lesbium, & Poetam Lyricum, qui primus lyram ex ſeptem chordis fecit, cùm
prius à Mercurio ex quatuor tantum conſtructa fuiſſet.
Cæterum ipſa Dia­
paſon ſic dicta eſt, quaſi per omnes, quia à prima chorda per omnes aſcen­
dendo ad vltimam perueniebatur, cum qua prima Diapaſon reſonabat.
vel
quia intra Diapaſon reliquæ omnes conſonantiæ concinentur, quæ dicuntur
primæ: quæ enim ſupra Diapaſon ſunt, eædem ſunt cum prædictis, ſiue eiuſ­
dem naturæ; ſed quæ repetuntur, vt ſupra ſæpe dictum eſt.
386
Probl. 33. (Cur aptius de acuto in graue canitur, quam de graue in acutum?
Vtrum, quod ita fit, vt à ſuo inchoetur principio? neruus enim, qui medius, & dux
eſt ſecundi tetrachordi, acutiſſimus est.
illo autem modo non à principio, ſed à fine
exordiretur.
An quod graue generoſius, & ſonantius ab acuto oriri poteſt) Na­
turale eſt omnibus, cùm canere incipiunt, ab acuto incipere; cum autem
deſinunt, in graui deſinere: quod ſi quis contrarium faciat, ineptè agere æſti­
mabitur?
Huius quæritur cauſa. Vbi explicandum quid ſit tetrachordum.
Tetrachordum igitur erat ſyſtema, vel conſtitutio quatuor chordarum, qui­
bus Diateſſaron conſtabat.
in maximo autem ſyſtemate, quod erat duarum
Diapaſon, ſiue Diſdiapaſon, erant plura tetrachorda.
horum primum illud
erat, quod in parte grauiſſima collocatum erat, cuius hæ erant chordæ, Hy­
pate, Parhypate, Lychanos, Meſe.
ſi igitur inſtrumentum habuerit tantum
duo tetrachorda, neruus medius crit ipſa Meſe, quæ eſt acutiſſima primi te­
trachordi, eſt præterea hæc Meſe veluti dux reliquarum chordarum, nam,
vt dictum eſt in Probl. 20. eſt in medio carum vti dux; ſæpiſſimè omnium
pulſatur: ca ſola ab alijs diſſonante, reliquæ omnes videntur diſſonare.
cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index