Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (251) of 361 > >|
265251SECTIO UNDECIMA. verſæ habere denſitatis ſpecificæ mihi admodum eſt probabile, quia nullam vi-
deo rationem, cur in omnibus planetis ſimiles eſſe debeant iſtæ particulæ.
Sed
à particularum gravium denſitate in quolibet planeta pendet hujus vis centrifuga
ſeu conatus recedendi à ſole.
Igitur nondum licet colligere planetarum vires
centrifagas ſe habere, in ratione quadr ata reciproca eorundem diſtantiarum à
ſole ex eo, quod tempora periodica rationem ſequantur ſeſquiplicatam diſtan-
tiarum:
talis enim concluſio ſupponit ſimilem in omnibus planetis particula-
rum gravium denſitatem.
§. 17. Planetarum vires centrifugæ æquales utique ſunt viribus contra-
riis quibus verſus ſolem trahuntur:
Quia autem, ut dixi in ſuperiori paragra-
pho, nondum certum eſt, in quanam ratione reſpectu diſtantiarum à ſole vi-
res planetarum centrifugæ mutentur, ideo neque de eorum viribus gravitatis
verſus ſolem aliquid certi ſtatuere licet;
Et plurima quidem ſunt in vorticum
hypotheſi, quæ vires gravitatis in diverſis diſtantiis conſtituunt &
determinant.
Cum enim vis gravitatis ſit æqualis vi centrifugæ materiæ ſubtilis, quæ
particulas corporis graves penetrare nequit, ſequitur eo majorem eſſe vim gra-
vitatis, quo majori materiæ ſubtilis quantitati tranſitus negatur;
quia vero ſci-
mus corpus ſæpe fluido uni impenetrabile eſſe, quod alii fluido ſubtiliori li-
berrimum concedit transfluxum, fieri poteſt, ſi modo materiam vorticoſam
in diverſis à centro vorticis diſtantiis inæqualiter ſubtilem putemus, ut unus
idemque planeta in inæqualibus à ſole diſtantiis inæqualiter ad ſolem pellatur,
quod idem facilius contingere poteſt @in diverſis planetis, quia accedit diverſa
quæ eſſe poteſt particularum gravium, ſtructura.
Præter hæc ſunt etiam diverſa materiæ vorticoſæ denſitas, velocitas di-
ftantiaque à centro, quæ concurrunt ad vim gravitatis formandam.
Si vero
eorum ratio habeatur, apparebit poſſe quidem vires gravitatis decreſcere
creſcentibus diſtantiis à centro virium, neque tamen propterea vires centrifugas
æqualium materiæ vorticoſæ voluminum pariter decreſcere, quod poſterius
ob rationem §.
6. expoſitam fieri non poſſe exiſtimo.
lſta vero quæ generaliter & obiter diſputavimus de natura vorticum eo-
rumque ad Phænomena gravitatis applicatione, ſufficiant:
animus non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index