Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1tùm in perfectione illius, qui producitur per AB; ſi enim æqualis perfe­
ctionis;
igitur impetus poſt deſcenſum per AC eſſet duplus illius qui ha­
betur in B poſt deſcenſum per AB;
ſi autem eſſet minor ſubduplo; igitur
in C, vel impetus eſſet minor quam in B contra hypotheſim;
igitur debet
ſubduplus;
igitur duplò plures ſunt gradus impetus in C quàm in B, cùm
ſcilicet ſinguli gradus impetus in B æquiualeant duobus impetus in A:
his adde aliqua breuia Corollaria, quæ quiſque ex dictis facilè colligere
poterit.
Corollarium 1.
Ex his primò vides perfectam analogiam impetus in omni motu, qui
reuera explicari non poteſt, niſi detur impetus alio imperfectior:
Porrò
multa hîc deſiderantur, quæ ad motum in planis inclinatis pertinent, que
in Tomum ſequentem remittimus; quia potiori iure ad Mathematicam
ſpectant, quàm ad Phyſicam.
Corollarium 2.
Secundò, impetus poſſe in infinitum decreſcere perfectionem quod
primò conſtat ex eo, quòd infra horizontalem poſſint duci lineæ minùs
& minùs inclinatæ: ſecundò ex eo, quòd poſſint inter quamlibet inclina­
tam deorſum rectam, & ſuperficiem orbis terræ deſcribi infiniti orbes,
quorum centrum ſit ſupra centrum terræ, quorum arcus initio faciunt
minorem, & minorem inclinationem.
Corollarium 3.
Tertiò, hinc colliges impetum qui producitur in primo puncto deſ­
cenſus illorum arcuum eſſe prorſus alogum cum illo, qui producitur in
primo puncto deſcenſus cuiuſlibet rectæ inclinatæ, & illum qui à pro­
ximo puncto verſus punctum contactus in Tangente producitur
eſſe etiam alogum cum illo, qui in proximo puncto verſus idem pun­
ctum contactus producitur in circumferentia circuli, cuius centrum ſit
infra centrum terræ, id eſt cuius radius ſit longior radio orbis terræ,
Corollarium. 4.
Quartò, quid mirabilius quam ad idem punctum contactus poſſe du­
ci infinitos circulos quorum arcus omnes in eaſdem partes incuruan­
tur, licèt ſint infiniti?
quia ſumpto termino in eodem puncto contactus
omninò aſcendant ſcilicet ij, qui maiores ſunt orbe terræ, & infiniti, qui
deſcendunt, ij ſcilicet qui minores ſunt; & vnicus tantùm medius, qui
nec aſcendat nec deſcendat, qui eſt orbis terræ.
Corollarium 5.
Quintò, non poſſe faciliùs globum moueri, quàm in ſuperficie terræ,
ſi probè læuigata eſſet;
nullum enim eſt planum ſupra ſiue rectum, ſiue
curuum, quod non aſcendat;
nullum infrà quod non deſcendat: hinc mo­
tus eſſet æquabilis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index