Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1is non ſum, qui alijs roprehendendis inhiem; & licere
exiſtimans, vt quiſque ſuo ſenſu ſapiat, in eo ſolùm
ſum, vt ſi roger, quid ſentiam aliqua de re, illud ex­
plicem bona fide.
Vtinam ſaltem incidiſſes in alm, â
quo is haberi potuiſſes, Qui gloriaretur ſe in hac tanta
& obſcuritate naturæ, & imbecillitate humani ingenij,
habere decreta, atque aſſertiones; nec duceret eſſe
abunde, ſi quaſpiam veriſimiles coniecturas nanciſ­
ceretur Qui conſonantiæ decretorum, aſſertionumque
ſic foret certus, vt ſi à quopiam obſeruaretur, aut obii­
ceretur pugna, contrarietaſve aliqua; tum quaſi ad
rem inſolentem ſtupore quodam percelleretur: Qui ſic
videretur ſibi comparatus, vt non quandoque dormi­
tart; ſemper nimirùm adeò vigil, prouidus, atque
perſpicax, vt nihil rerum cum decretis ſeu cohæren­
tium, ſeu repugnantium latere mentem vn quam poſſet:
Qui veluti ſtomachabundus notaret illum, à quo pri­
mo interturbata fœlicitas eiuſce de ſe opinionis foret,
ac labor creatus monſtrandi conſtantem ſui cum ſe ip­
ſo conſenſum.
Me quod attinet, tale nihil vnquam
ſentire aut potui, aut volui de re; ipſe præſertim ſatius
ducens viuere, quod aiunt, in diem, ac poſſe, ſi quid
manè ſenſi, ipſo veſpere recantare.
Ac non requiro
quidem, quæ ſint illa obſcuriora, magiſque incerta, in
quibus ais tua decreta tantam tueri conſtantiam; quan­
dò videor tibi ne in huius quidem longè clarioris,
certioriſque de Motu controuerſiæ ingreſſus penetra­
lia; teſtor tamen me longè eſſe, vt in illa vnquam in­
quiram, qui etiam, iſta quod attinet, ſi forte præmo­
nuiſſes me, quid rei tibi cordi foret, non adulatus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index