Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1runque latet vſus rei cum ipſa: nam nec
bellicorum tormentorum, nec typorum qui­
bus libri imprimuntur vtilitas, aut neceſ­
ſitas, ante artis inuentionem innotuit.
Chymica in­
uenta, aut
nondum no­
ta, aut ab­
ſoleta.
Cornua vt
molliantur.
Eſt & chymicæ artis opus mollire cor­
nua, quod longa coctione fit, addito præ­
ſertim cineris modico, aut calcis in aquam
contingit hoc non ante octauam horam:
fiunt ex his capuli, ac manubria gladio­
rum, pectines, latrunculi.
Atramentariæ
autem pyxides, thecæ, vaſáque alia etſi
eodem modo fiant, aliud tamen eſt Gal­
lorum hac in arte inuentum, ac longè præ­
ſtantius.
In cornu vacuum, vt ſæpe vidi,
ferrum acutum infigunt, ipſumque oleo
illitum cornu, ignique expoſitum circum­
uertunt aſſiduè, interim canalem ex ære
habent cornu palmo longius, in imo adeò
arctum, vt quouis cornu ſit anguſtius, in
initio paulò latiùs, quàm vt bouis, aut bu­
bale cornu poſſit excipere, rectum ad vn­
guem, quem in igne parte, quæ eſt anguſtior
altera extra ignem prominente tandiu ca­
lefaciunt, donec latior pars quæ prominet
manu citra periculum apprehendi poſſit:
tunc cornu GD parte tenuiore, ſcilicet D in
118[Figure 118]
canalem æreum impoſitum, tereti cimeo
malleóque intruditur, donec D fermè ad
B perueniat, inde paruo pòſt interuallo an­
tequam refrixerit excuſſum ligno, & mal­
leo cornu ex parte B, canalis rurſus contra­
ria parte latiore ſcilicet C canali intrudi­
tur, cuneoque eodem ac malleo donec ictu
deſcendere non vltrà videatur: tunc verò
canalis cum cornu in aquam immittitur,
ibique refrigeratum, ac duratum poſt ho­
ras extrahitur rectum, ac ſolidum vtraque
ex parte, ac teres cornu.
Nec pòſt niſi ex­
calefactum ſinuatur: vnde tincturam abſ­
que igne adhibere oportet, Vas verò AB
ex ære melius Cyprio conficitur, & leuiſſi­
mum intus eſſe debet, & dum igne caleſcit
ac ſuper prunas, aſſiduè circumuerti.
Mani­
feſtum eſt autem quod plura talia illi conſi­
milia habere oporteat, tabulámque cum fo­
raminibus, quibuſdam cornu intruditur fir­
miter inhæreat.
Ex cornibus igitur hac ar­
te mutatis in rectam figuram, ſolidámque
ſubſtantiam, & thecæ atramentariæ, & vaſa
alia iucundi, & vtilis vſus fieri ſolent.
Ma­
nifeſtum eſt autem, quòd aceto & aqua ar­
dente, ac calchanto cornua frigida vel mol­
liter tepida denigrantur.
Adduntur etiam
quæ coloris ſubſtantiam retineant.
Oſſa vt mol­
liantur.
Referunt ſimili ratione & oſſa ipſa mol­
liri ſuccis apij millefolij, raphani, praſ­
ſij cum aceto, ſi in his immerſa fimo obruan­
tur equino.
Sed hæc mittamus, ad diuerſarum artium
ſubtilitatis argumenta tranſeundum eſt.
Quinque ex architectura mihi deſumere
volo.
Primùm quidem vrbium munitionem
Conſtat hæc triplici arte, prohibendo, re­
pulſa, ſecuritate defendentium: nec eſt præter
id inuenire quicquam.
Prohibemus tribus,
ſcilicet aqua foſſa, muro.
Foſſa difficilem
facit acceſſum, ad propugnandum non pa­
rum ob deſcenſum, ſed ob aſcenſum longè
magis: ob id præceps eſſe debet vtraque
ripa, ſed maximè quæ iuxta vrbem eſt, aut
oppidum: latitudo paſſuum quadraginta
profunda, multiplex: nam ſi triplicem fece­
ris, non ſolùm inexpugnabilis, ſed deſpe­
rationem affert his qui oppugnare nituntur.
Hæc habeat ſeptem paſſus ſcaturientis aquę:
quoniam quæ naſcitur intercipi, nec tolli
vlla arte poteſt.
Dum verò aſſiſtit, ingre­
dientes mergit: quos non mergit, lubrico
pede facto & graues aqua, prohibet ab aſ­
cenſu: prohibet & cuniculos, vt vix effodi
poſſint: at his muri, ſubruuntur.
Accedit
quòd iniecta diſſipat ac diſſoluit: prohibét­
que ne ignis iniectus graſſetur in murorum
perniciem.
Muri craſſitudine 30. paſſuum,

cæmento tenui, lapide lateritio, exterius
viuo, duro, ac in rotundam figuram pau­
lulum prominente.
Muri enim ſimplices in
ſingula brachia ( hoc enim genus menſuræ
explicatum eſt ( lateres apud nos 20. con­
tinent: mediocres autem 32. vt craſſilij.
Altitudo illius paſſus 100. nam 10. ſub foſ­
ſa, 60. ad ſummum foſſæ, 30. autem ſuprà,
aggere interius craſiſſimo fulciatur.
Hæc in
oppidis, minora vrbibus ſufficiunt, in qui­
bus præſidium eſt in milite.
Si tamen ad­
ſint, reddetur vrbs ipſa omninò inexpu­
gnabilis.
Repulſa conſtat aggeribus, ac tur­
ribus in ſingulos 200. pedes, muro in medio
recto, ſed ſuperiùs in vrbem inclinato: Nam
ſic nec prohibet ictus turrium, & hoſtis
ignei globi inanes redduntur.
Summa mu­
ri pars rotunda, ne diſiecta machinis fru­
ſta occidant defenſores.
In interiore parte
canalis, per quem tutò ire poſſint cuſtodes.
Terra quoque in imo cauata, vt ſonent
ictus cuniculos ſuffodientium, & milites ſe­
curi circumambulabunt.
Fornicum ratio ſic

conſtat: vt rotundior eſt, eò firmior, vſque
ad perfecti circuli figuram.
Craſſiores ab
imo, & vt magis aſcendunt tenuiores vſque
ad apicem.
Latera vtrinque vbi primùm ſi­
nuari cœperint, ex latis ac tenuioribus la­
teribus conſtant, vt frequenti futura com­
pages magis cohæreat.
Fundamentum pro­
minet, & ſi muro inſiſtat, exciditur mu­
rus, vt plutei inſtar fundamentum fornicis
ſuſcipiat, ac retineat.
Illius craſſitudo mu­
ri, comparatione ſeſquialtera eſſe debet.
Sed adhuc firmior & craſſior, qui ſubſter­
nitur.
In ſingulos centum paſſus ſtercoraria
cloaca; puteuſque: nam aquæ neceſſitas ab­
ſcedere cogit milites, & vtilitas aduerſu­
ignes, & vt feruafacta in caput hoſtium
proiiciatur, mille quoque alia commoda
præbet.
Stercus aërem corrumpit. Viæ ve­
rò plures è muris occultæ ad intima ciuita­
tis multa arcent inconuenientia, commo­
dumque militibus defendentibus ingens af­
ferunt, nec cauſam receſſus illis relinquunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index