Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (253) of 672 > >|
265253De Flamma & Fumo. dem, proſperum euentum portendere dictitabant, ſi diuidere-
tur, aduerſum:
ſimiliter in accensâ tędâ ex flammâ in vnum api-
cem aſcendente proſperum, ex diuiſa infelicem, ex tricuſpide glo-
rioſum euentum ominabantur;
ſi variè diſperſa, in ęgro mortem,
in ſano morbum;
Si crepitans, infortunium; ſi ſubitò extincta,
ingens periculum timebant.
Sed mittenda ſunt hęc delirantium
ſomnia.
Grad. Conſiderandi potiùs viderentur flammę colores, qui
iuxta variam materię accenſę naturam ipſi quoque varij ſunt;
ſi
enim materię comburendę adijciatur Camphora, flamma exurgit
pallida, lactea;
ſi addatur ſulphur, cęrulea eſt flamma; ſi pix Grę-
ca, fit rubea;
ſi pix naualis, atra; addito Antimonio crudo,
flamma eſt buxea, ex Sale Ammoniaco viridis:
Id quod fumorum
ex huiuſmodi rebus erumpentium admiſtioni cum Luce ignis pro-
priâ adſcribendum omnes quidem ſtatim intelligimus;
verùm ab
hac diſputatione nobis abſtinendum iudico, ne nimis obſcuram lu-
cis naturam longiore diſſertatione perſequamur.
*DISSERTATIO NONA.*
De Ignis extinctione.
DAnd. Viuum in flammâ, & in prunis, Ignem hactenus
contemplatos, de eiuſdem interitu, &
quomodo extingui
contingat, nunc demum diſſerere opportunum videtur;
ſic enim
fiet, vt, quemadmodum in diſſectis cadaueribus viuentium anima-
lium motus explorant Medici, ita ex ignis extinctione eiuſdem con-
flagratio nobis clariùs innoteſcat.
Grad. *Heraclitus dicebat*, vt eſt apud Plutarchum lib. de
{ει apud Delphos, *Ignis mors, aëri est ortus;
& aëris mors*,
*aquæ ortus.
*
Maur. Ariſtoteles verò, ſi meminiſtis, lib. 2. de Gen. & Corr.
text. 21. ait, *Nibil ex glacie gignitur, neque ex igne. * Vtri aſ-
ſentiendum?
alter ex igne aërem oriri, alter ex igne nihil gigni
aſſirmat.
Dand. Philoſophos conciliemus, ne diſſideant inter ſe, &
cum vtroque pacificè philoſophemur.
Nulla gignitur noua natu-
ra, quando ignis accenditur, vt iam conſtituimus;
nulla

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index