Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 6.
Sextò, cum globus rotatur in plano inclinato mouetur motu mixto,
ſcilicet ex motu orbis & centri, moueturque velociùs quàm cubus eiuſ­
dem ponderis;
quia pauciores partes plani fricantur à globo; ſed hæc ra­
tio non valet, niſi ſupponatur planum non eſſe perfectè læuigatum;
igi­
tur eſt alia ratio: an quia cubus mouetur motu centri?
globus verò motu
centri & orbis;
ſed motus orbis iuuat motum centri; ſed hæc ratio nulla
eſt, quia tantundem pars ſuperior globi addit motui centri quantùm
inferior detrahit;
igitur alia ratio eſt, ſcilicet non tantùm globum deſ­
cendere in plano inclinato per grauitatem abſolutam, ſed etiam per reſ­
pectiuam, eſtque veluti potentia Mechanica admota, ſcilicet vectis, cu­
jus quaſi vicem gerit ſemidiameter circuli:
porrò vectis centrum eſt
punctum contactus;
dixi ſemidiametrum, non verò diametrum; quia to­
tum pondus globi non eſt appenſum extremæ diametro, ſed extremæ ſe­
midiametro in hoc caſu; illa autem extremitas eſt centrum grauitatis
globi.
Corollarium 7.
Septimò, hinc etiam apparet analogia impetus imperfectioris, qui pro­
ducitur verſus centrum vectis, & illius, qui producitur in mobili per
planum inclinatum;
nam ideo eſt imperfectior, qui producitur verſus
centrum vectis, quia temporibus æqualibus partes mobiles vectis, quæ
ſunt verſus centrum acquirunt ſpatia inæqualia ſcilicet, minora, & mi­
nora in infinitum;
ita prorſus in planis inclinatis cum acquirantur tem­
poribus æqualibus ſpatia inæqualia;
minora certè in longioribus, ſup­
poſita dumtaxat eadem perpendiculi altitudine debet produci impetus
imperfectior; nam ex imperfectione effectus id eſt motus, benè colligitur
imperfectio cauſæ id eſt impetus.
Collorarium 8.
Octauò denique, mirabile eſt, quî fieri poſſit, vt eadem potentia quæ
totas ſuas vires exerens globum proiicit per lineam verticalem ad al­
titudinem vnius pollicis, id eſt quæ proiicere tantùm poteſt per ſpatium
digitale, per omnes tamen inclinatas, quæ ad extremitatem huius per­
pendiculi duci poſſunt, cuiuſcunque ſint longitudinis, non auctis viri­
bus proiiciat; quis hoc crederet?
niſi manifeſta cogeret demonſtratio,
quam habes in Th.20.27. &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index