Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (525) of 568 > >|
266525DE SATURNI LUNA. ſe ſenſerit. Hoc enim ultrò fatetur. Præter Rheitam verò nemo quod ſciam ſimile quid de Saturno prodi- dit. Nam gemini illi quos Galilæus detexerat latero- nes longè aliud eſſe deprehenſi ſunt quàm prima ſpe- cie videbantur. Quid tamen ſint in incerto eſt, ne- que adhuc pronunciare audent Aſtronomi. Cæterùm mihi novum Saturniæ lunæ phænomenon ad hæc quo- que viam aperuit, tandemque cauſam reſcivimus, cur interdum inter binas veluti anſas Saturnus medius te- neatur, alias recta quaſi brachia protendat, tum non- nunquam omnibus amiſſis rotundus inveniatur, qualis anno 1642. ſpectatus fuit, jamque rurſus trimeſtri ſpa- tio perſtitit. Et harum quidem viciſſitudinum tempo- ra in futurum definire non erit difficile ſi duorum ad- huc menſium obſervationibus attendere licuerit, quæ vi- dendum an hypotheſi noſtræ conſentiant. Expectamus enim ut ſub finem Aprilis, ſi non ante, brachia Sa- turno renaſcantur, non curva illa, cujuſmodi à Franc. Fontana & Hevelio depicta cernuntur, ſed ſecundùm lineam rectam utrimque prominentia, ſi quis melioris notæ perſpicillo intueatur. Nam vulgaria ſi adhibeat bi- nos orbiculos referent, ſicuti Galilæo primum ſeſe ob- tulere. Noſtrum, quo Saturni aſſeclam reperimus, quin- quagies diametrum rei viſæ multiplicat, duodenos pe- des æquans: cui poſtea duplum longitudine conſtruxi- mus, multiplicatione centupla. Cum autem longiora etiam hiſce Teleſcopia, utpote triginta & quadraginta pedum ab aliis fabricari dicantur, aliquid aut vitris vi- tii ineſſe, aut hæc eadem non debita proportione mu- tuò reſpondere credibile eſt. Neque enim alias huc- uſque aciem eorum effugiſſet novus Saturni ſatelles.
Obſervationes præterito præſentique anno collectas,
quibus periodus ipſius demonſtratur, tunc unà edituri
ſumus cum integrum Saturni ſyſtema perfecerimus.
Cu-
jus interea ſummam ſequenti grypho conſignare

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index