Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
cus, quia nimirum in hiſce machinis prædictum ſymp­
toma obſeruatur, ſcilicèt arcus, vel machinæ exigunt
amplam illam extenſionem, & ſi ab externa vi con­
ſtringantur, comprimanturque, tunc ſponte ſua reſili­
unt prioremque amplam ſituationemrepetunt; ſi enim
aereæ particulæ non eſſent machinæ profectò percipi
non poſſet quare, & quomodò poſt compreſſionem re­
ſilirent
; nampoſtquam aeris particulæ compreſſæ ſunt,
loca non minora, ſed ſibi ipſis adęquata occupant, cum
non poſſint corpora ſe mutuò penetrare, igitur iņ
prędicta conſtrictione libenter perſiſtere deberent,
nec quęrerent loca ampliora, quæ ab ipſis impleri oc­
cupariquè non poſſent: deberet igitur ipſis aſſignari
vis quædam motiua quæ diſſociaret ſepararetque ae­
ris particulas à ſe inuicem, hæc verò ſenſu, & cogni­
tione quadam animaſtica percipere deberent damnum
quod ad conſtipationem conſequeretur, ſi enim noxam non
perciperent, qua quæſo ratione ſe excitarent ad ope­
randum?
Quanto rationabilius eſt eam ſtructuram ae­
reis particulis aſſignare, à qua neceſſitate cæca cogan­
tur
ſeſe explicare quotieſcumque contra earum natu­
ralem exigentiam conſtringuntur; hoc autem aſſe que­
mur ſi concipiamus aeream ſubſtantiam conflari ex
innumeris machinulis iuxtà ſe poſitis, & tunc quidem
clarè percipiemus in prædicto aggregato virtute mil­
lam elateriam reperiri poſſe, quia nimirùm machinu­
læ illæ poſt compreſſionem ſeſe conantur dilatare.
vt
verò conſtet, me non ſubitò nec oſcitanter huic ſen­
tentiæ aſſenſum prębuiſſe, referam quicquid in mentem
venit circa aeris ſtructuram.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index