Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1Nam cùm, exempli cauſâ, in bellico tormento pauca
quaedam pulveris grana, ellychnii, alteriuſve fomitis
igne contacta, prima omnium accenduntur, flamma
ex iis erumpens, in minimo temporis momento, per
omnia granorum circumjacentium diſper­
gitur; ac deinde, quamvis non tam ſubitò ad interio­
res ipſorum partes poſſit penetrare, quia tamen eo­
dem tempore multa attingit, efficit ut multa ſimul
incendantur & dilatentur, ſicque magnâ vi tormen­
tum explodant.
Ita carbonis reſiſtentia valde
celeritatem, quà nitri particulae in flammam erum­
punt; & granorum diſtinctio neceſſaria eſt, ut ſatis
magnos circa ſe habeant meatus, per quos flamma
pulveris primùm accenſi ad multas pulveris reſidui
partes liberè accedat.
CXV.
De granis hujus pul­
veris, & in quo prae­
cipua ipſius vis con­
ſiſtat.
15
20
25
30
5
10
15

Poſt illum ignem, qui omnium minimè durabilis
eſt, conſideremus an dari poſſit aliquis alius, qui è
contrà ſine ullo alimento diutiſſimè perſeveret: ut
narratur de lucernis quibuſdam, quae aliquando in
hypogaeis, ubi mortuorum corpora ſervabantur,
multos annos inventae ſunt accenſae a.
Nempe in loco
ſubterraneo & arctiſſimè clauſo, ubi nullis vel mini­
mis ventis aer unquam commovebatur, potuit for­
taſſe contingere, ut multae ramoſae fuliginis particulae
circa flammam lucernae colligerentur, quae ſibi
incumbentes manerent immotae, atque ita exiguum
quaſi fornicem componentes, ſufficerent ad impedien­
dum, ne aer circumjacens iſtam flammam obrueret ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index