Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1vt in momento fiat; cuius oppoſitum Aristoteles probat li­
bro ſexto Phyſicorum particula quinquageſima.
Elementum eſt corpus continuum, ergo perſe in infinitum
ſecari poteſt, & ad cuiuslibet continui diuiſionem per ſe, illius
accidens non per se, sed per accidens diuidi poſſe docet Ari­
ſtoteles libro de ſenſu, & ſenſili: vt ſecto corpore albo per ſe, &
illius albedo per accidens ſecatur: ergo corpore graui per ſe
infinitè diuiſo, vt infinitè diuidi poteſt, & illius grauitas per
accidens infinitè diuidetur; id fieri aliquando constat, quia
quælibet naturalis facultas aliquando ad actum erumpet.
Ergo cum ad actum hæc diuiſio in partes infinitas redigetur,
infinita grauitas in actu inuenietur: ergo infinitè mouebit: er­
go in momento, in quo non fit motus: quod de infinita graui­
tate diximus, atque dicemus, de leuitate eſt etiam omnino in­
telligendum, quoniam contrariorum contrariæ ſunt, quæ con­
ſequuntur proprietates.
Hic tria faciemus: primo nonnulla
adnotabimus: ſecundo ad materiam, tertio verò ad formam
argumenti reſpondebimus.
Sciendum de mente Ariſtotelis libro primo de generatio­
ne hanc orationem Continuum infinitè ſecari poteſt, duas ha­
bere ſignificationes, altera est.
Continuum, quod eſt diuiden­
dum in hanc, vel illam partem ſine vllo diſcrimine infinitè po
teſt diuidi, non vt in omnes partes ſimul infinitè diuidatur, sed
vt ex omnibus diuiſionibus in quaslibet partes quantumuis in­
finitas quamlibet admittere possit; neque vnam magis, quam
aliam sed ſigillatim omnes, vt ſi diceremus: hominem omnium
diſciplinarum eſſe capacem, non quia aliquis omnes ſimul di­
dicerit; sed quoniam ex ſingulis diſciplinis nulla eſt, quam ho­
mo diſcere nequeat; non autem hanc, vel illam tantum de­
finitè: ita continuum corpus omni ex parte diuiduum eſſe vo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index