Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1Aliæ verò quatuor, aut quinque occultæ
omnibus præterquàm ipſi Principi, ad
quinque millia, vel etiam longius in lu­
cos denſos, & quos ſuccidere iam longa
conſuetudo prohibeat, finiantur.
Pulchrè
enim hoc facit ad admittendos nuncios, ad
annonam importandam, ac præſidia indu­
cenda.
Ipſi domorum vrbis muri alio ( vt
dixi ) muro circumdentur, ac muniantur,
nulláque domus promineat.
Nuper Bura
capta, cum ictu tormenti domus tugu­
rium concidiſſet, prominebat enim, ciui­
tatis Principes, qui in ea ad conſulendum
coierant extincti ſunt.
Et dum Galli vr­
bem noſtram obſiderent, M.
Antonius
Columna, Camilluſque, Triuultius ſimi­
li caſu periere, ob idque conciſæ illorum
vires primò, inde etiam fractæ, demum
ex Inſubria funditus potentia auulſa eſt.
Ipſarum autem virium, quæ ſecretò extra
vrbem feruntur, vſus ad emittendos ex­
ploratores quaſi neceſſarius eſt.
Nec pro­
tinus ad hoc auxilium confugiendum, ne­
que tantiſper expectandum donec res pe­
rierit, ſed ſæuiente obſidione iam & in
opinato.
Ratio mu­
niendarum
vrbium.
Muri quot
lateres con­
tineant.
Fornicum
conſtruenda­
rum ratio.
Quomodo
cum vrbe ob­
ſeſſa per fa­
ces procul
colloqui li­
ceat.
119[Figure 119]
Nocte poſt diem Martis hora ſexta nos
hoſtem aggrediemur: vos exite cum om­
ni milite, fortiter que pugnate: tota enim
noſtra ſalus ex hoc pendet.
Eſt & aliud communicandorum conſi­
liorum obſeſſis vrbibus remedium, quòd
tutum eſt & ſemper paratum: nec minus
licet intelligere quæ velint, qui auxilio
veniunt, aut venturi ſunt, quàm vrbis
ſtatum patefacere, parumque differt ab
epiſtola.
Igitur ſi ciuitas ipſa cupit explo­
ratori, quæ velit ſignificare, aut exerci­
tus Duci in auxilium venienti, ſuper quin­
que turres procul inuicem poſitas, ita vt
longè diſtinctæ videantur, ſingulæ faces
ardentes collocentur, ſingulique qui eas
tenent, verba quæ ſignificaturi ſunt ſcri­
pta antè ſe habeant, & vt litera ſucce­
dit, quæ ad facem pertineat ſuam, aut
duæ, treſve, eam, eaſve facem eleuando
aut deprimendo, aut in dextram, vel ſini­
ſtram flectendo ſignificet.
Pari ratione ex
altiſſima turri conſilia Ducis in auxilium
venientis exercitu hoſtium intermedio
quiſque literas coniungendo intelliget,
prorſus hoſtibus, nec aduertentibus, ne­
dum inſciis, quòd faces auxiliariorum hu­
miles erunt.
Sed ad vrbis munitionem redeo: quæ ſi
muris altis conſtabit, præter ſumptus ma­
ximos in extruendo id habet incommodi,
quòd vbi vi tormentorum muri deciderint,
commodiſſimum, ac tutiſſimum pontem
hoſtibus præbebunt.
Humiliores verò vt
ſecuriores aduerſus extructos ab oppugna­
toribus aggeres, neque domus, neque mi­
lites tutos præſtant.
Quæcunque ruere de­

bent, antè edito ſtrepitu ruinam produnt,
Nam compages illa quum iam ſuſtineatur,
aliquid habet quo maneat, id ante ruinam
frangi neceſſe eſt: dum frangitur, ſtrepi­
tus fit: ob id quibuſdam vnicus, in aliis
plures, in quibuſdam multò antè, ſtatim
in aliis fiunt.
Rimæ quoque murorum quum
pars altera dehiſcit, periculum multò antè
prætendunt.
Referunt quidam araneas fu­
gere: adeò voluit natura videri plus ſapere,
quàm homines.
At nihil certius inclinatio­
ne in muris: nam etiamſi nullo preman­
tur pondere, ſpontè ruunt.
Cæterùm tur­
res ornatus ſæpe cauſa fiunt, vt olim quum
Mediolanum trecentas haberet: quando­
que magnificentiæ, vt Papiæ ac Piſis: non­
nunquam tutelæ, at neque ornatus deeſt.
Apud Argentoratum Tabernam olim ci­

uitatem Iulius Cæſar turribus quinquagin­
ta duabus condiderat, atque inter duas
quaſque turres proximas ſeptem erant pin­
næ, ſic turres hebdomadarum anni, pinnæ
dies implerent.
Generaliter autem, vt etiam
multis qui iſta legunt, vel verbo vno
compendium rei familiaris afferamus, in
magnis ædificiis proprij currus ad vehen­

dum authendumque non aſpernandam mi­
nuendarum impenſarum vtilitatem affe­
runt.
Domus cur
antequam
ruant ſtrepi­
tum edant.
Tabernæ ci­
uitatis pul­
chritudo
murorum.
Ædifican­
tium com­
pendium.
Sed iam aliud ſubtilius exemplum, nec
minus vtile tranſeamus.
Eius autor fuit
C. Cæſar, vt in quarto de bello Gallico

refert.
Pontem ſuper Rhenum in decem die­
bus, hac ratione perfecit, quem vt à
paucis bene intellectum docere inſtitui­
mus.
Tigna bina C litera ſignificata ſeſ­
quipedali craſſitudine, longitudine tanta,
vt in imo fluminis fixa aquæ ſuperficiem
attingant, duorum pedum interuallo vtrin­
que iunge.
Inde præacuta facta ab imo ma­
chinationibus immiſſa, fiſtuciſque firmata
ad fluminis naturam prona ex vno latere, fi­
ges, ſic vt tignorum alterum ripæ proximius
ſit.
Totidem æqualiaque ſimiliter iuncta
æquidiſtantia quadraginta pedum interual­
lo in inferiore fluminis parte aduerſus il­
lius impetum prona defigito, vocenturque
F.
Supremas iuncturas C & F, trabe lati­
tudinis pedum duorum ſcilicet pro iunctu­
ræ magnitudine iunges, binis fibulis ex
vtroque latere, ex interiore parte tigni
reuinctis: incluſæ enim fibulæ vincie­
bantur tignis, eaque ratione poſitæ, vt
quo magis diſcluderentur, eo firmius tra­
bem continerent: quod illam ex aduer­
ſo premerent.
Æqualia his atque è di­
recto poſita ex altera parte fluminis ſic vt
trabs D trabi alteri æquidiſtet, conſtrues,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index