Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (252) of 361 > >|
266252HYDRODYNAMICÆ vorticum commendare hypotheſin, ſed quasdam tantum inde concluſiones
facere, ſine quibus ipſam hypotheſin ſubſiſtere non poſſe crediderim.
Venio jam ad alteram ſectionis partem, qua breviter conſiderabimus
ſtatum fluidorum, quæ intra vaſa mota continentur:
Argumentum eſt fertiliſ-
ſimum infinitiſque modis variabile:
Sed pauca attingemus, ceu exempla, ad
quæ multa alia revocari poterunt.
§. 18. Si aqua in vaſe perforato contineatur ipſumque vas libere ca-
dat, ex ſe patet, nihil aquæ durante vaſis lapſu eſſe effluxurum, quia nem-
pe particulæ ſuperiores non gravitant in inferiores:
Si vas motu quidem acce-
lerato deſcendat ſed tardiore quam quo corpora naturaliter in vacuo accele-
rantur, effluet aqua, ſed minori velocitate ac ſi vas quiescat:
Contrarium erit,
ſi vas motu accelerato ſurſum trahatur:
Denique ſi vas horizontaliter accele-
rato motu feratur (jam enim ad reliquas non attendemus directiones) fieri po-
teſt, ut velocitas aquæ effluentis major ſit vel minor velocitate ordinaria pro
ratione ſitus foraminis:
Velocitates autem aquæ ſic determinabuntur.
§. 19. Sit v. gr. cylindus A C D B (Fig. 67.) aqua plenus usque in A B,
11Fig. 67. cujus fundum C D foramen habeat in E valde parvum per quod aquæ effluant,
dum interea totum vas ſurſum trahaturà pondere P deſcendente mediante funi-
culo ſuper duabus trochleis H &
G excurrente. Denique conſtanter tantum
aquæ ſuperius affundi ponatur, quantum effluit per foramen E:
pondus vero
cylindri &
aquæ in eo contentæ indicetur per p. lta apparet quamlibet gut-
tam aquæ in vaſe veluti ſtagnantis vi animari ad aſcenſum quæ ſe habeat ad vim
gravitatis naturalem ut {P - p/P + p} ad 1:
Quia vero reactio guttulæ in fundum æqua-
lis eſt vi, qua ad aſcenſum animatur quævis guttula, præter preſſionem natu-
ralem aliam exeret in fundum, quæ exprimenda erit per {P - p/P + p}.
Utraquè vero
preſſio ſimul ſumta erit ad preſſionem ſolam naturalem ut {2P/P + p} ad 1, adeo
ut fundum haud ſecus ab incumbente aqua prematur, quam ſi cylindrus quieſ-
ceret eſſetque altitudo aquæ = {2P/P + p} X A C, ex quo ipſo ſequitur altitudinem
velocitati aquæ uniformiter effluentis debitam eſſe = {2P/P + p} X A C.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index