Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 303 > >|
1
Sed contra etiam eſt, quia ſi qualitas prædicta' impetus
impreſsi deficeret per meram deſitionem ad remotionem
impellentis, vel proijcientis, ſtatim atque proiectum elabi­
tur è manu proijcientis, inciperet ipſa impetus remiſsio,
creſceretque vſque ad totalem deſitionem.
At non ita con­
tingit, cum potius proiecta è manibus proijcientium egreſ­
ſa, tardius moueantur à principio, quàm in progreſſu vſque
ad certum terminum, ad quem virtus impulſiua valet per­
tingere, validiusque propterea feriant in proportionata qua­
dam diſtantia, quàm prope nimis ipſum proijciens: Ergo
indicium eſt ipſam impetus qualitatem, non deficere, nec
remitti ſtatim ad defectum cauſæ conſeruantis, & impel­
lentis, ſed potius augeri per aliquod tempus, deinde paula­
tim remitti.ac tandem diſcedere ad expulſionem ortam ex
qualitate contraria.
Verùm huic obiectioni facilè occurritur dicendo, impe­
tum poſt remotionem impellentis, nullum ex ſe incremen­
tum poſſe ſuſcipere, ſiue habeat, ſiue non habeat qualitatem
contrariam; cauſamque tarditatis, ſeu minoris velocitatis
prædictæ in principio, eſſe maiorem reſiſtentiam, quam ſub
ipſo initio proiectum reperit in intermedio.
Nam aer, verbi
gratia, vel aqua quieſcens, cum primo à proiecto impellitur
magis valet reſiſtere, quàm cum paulatim dimota per no­
uum ſemper impulſum vlterius abire cogitur, vt locum re­
linquat ipſi proiecto.
Impetus enim in eodem aere, vel
aqua impreſſus creſcit ſemper cum motu, quia proiectum
dum fertur ſemper impellit, ac impellendo ſucceſsiuè in­
tendit effectum: magis autem intenſus impetus in ipſo me­
dio, magis ac magis difſfunditur in vlteriores partes eiuſdem
medij, quod propterea velocius diſcedit, ac locum, quem
habet relinquendo, minus reſiſtit.
Quod idem in cauſa
eſt ſaltem ex parte, vt motus grauium è ſuperno aliquo lo­
co decidentium velocior ſit in progreſſu, quàm in principio,
vt ſupra innuimus.
Etenim inter motum grauium natura­
lem, quo illa tendunt deorſum, ac motum violentum, quo
tendunt ſurſum, vel ad latera, hoc ſolum intereſt in propoſi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index