DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 288 > >|
1
Hæc diximus, vt manifeſtum ſit cochleam in mouendo pondere
cunei munere abſq; percuſsione fungi.
Illud enim remouet à loco,
vbi erat; quemadmodum cuneus remouet ea, quæ mouet, ac ſcindit.

omnia enim hæc à cochlea mouentur, ſicuti pondus A in ſecun­
da figura, & M in prima.
Quoniam autem duplici ratione mouentem cuneum conſiderari
poſſe oſtendimus, videlicet vt mouet vectibus, vel vt eſt planum
horizonti inclinatum, dupliciter quoq; cochleam conſiderabimus;
239[Figure 239]
& primùm vt vectibus mouet, vt in prima figura circumuertatur
kF, & perueniat in KP; tunc, ſicut dictum eſt, TV erit intra pon­
dera MN.
& ſicut conſideramus vectes in cuneo, eodem quoq;
modo eos conſiderare poſſumus in cochlea hoc pacto.
erit ſcilicet
IVH vectis, cuius fulcimentum I, & pondus in V.
ſimiliter ITG ve
ctis, cuius fulcimentum I, & pondus in T.
potentiæ verò mo­
uentes GH eſſe deberent; ſed ſicuti in cuneo potentia mouens
eſt percuſsio, quæ mouet cuneum; idcirco erit, ubi potentia mo­
uet cochleam; ſcilicet in P manubrio kP.
cochlea enim ſine per­
cuſsione mouetur.
Hæc autem conſideratio propter vectes infle­
xos impropria forſitan eſſe videbitur; Quocirca ſi id, quod moue
tur à cochlea, ſupra planum horizonti inclinatum moueri intelli
gatur; erit quidem huiuſmodi conſideratio (cùm ipſi quoq; cuneo
conueniat) figuræ ipſius cochleæ magis conformis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index