Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1to, quod motus naturalis ſucceſsiuè ſemper fiat velocior,
at que velocior in partibus poſterioribus vſque in finem
cum ſemper grauitas perſeueret in eadem intentione, mi­
nusque
reſiſtat intermedium, nec non & maiori ſemper feran­
tur impulſu ab eiſdem grauibus in eodem motu produ­
cto: motus autem violentus licet in progreſſu vſque ad
certum terminum ſimiliter fiat velocior, tandem lan­
gueſcente impetu rurſus incipiat retardari quouſque deſi­
nat in quietem, vel degeneret in motum naturalem cor­
rupta penitus virtute motiua ipſius impetus à proijciente
impreſſa.
Cæterum hic etiam determinandum videtur, qua ratio­
ne, vel cauſa corpus pendens à fune poſtquam aliquandiu
fuerit ex ſe huc atque illuc circulariter agitatum, ſeu per
portionem peripheriæ circumlatum, tandem ceſſet à latione, ac
per lineam tendentem ad mundi centrum quieſcat.
Suppo­
nimus enim id ſæpè contingere, nulla adhibita violentia per
ſolam remotionem prohibentis.
Nam ſi per funem alicubi
religatum corpus aliquod inde propendens detineatur, non
quidem perpendiculariter ad horizontem, ſed aliquantu­
lum ex latere, ac liberè poſtea relinquatur ſtatim ex ſe cir­
culariter illud deſcendere, ac rurſus aſcendere conſpicie­
mus, huc atque illuc arcus deſcribendo, eosque ſucceſsiuè
diminuendo quouſque tandem quieſcat in puncto per quod
à loco detentionis funis ad mundi centrum rectà deduci­
tur.
Difficultas autem in eo conſiſtit, quod cum huiuſmodi
motus ex parte ſit obliquus quidam aſcenſus, & ex parte de­
ſcenſus
, nec à grauitate duntaxat videtur poſſe procedere, nec
ab alia ſimul virtute impreſſa, quæ moueat in contrarium: præ­
ſertim cum nulla appareat cauſa effectiua talis virtutis; niſi di­
catur ab eodem graui manare ( vt præcedenti quæſtione
probatum eſt ) quod cum operetur per grauitatem intrinſe­
cam, quæ iugiter perſeuerat in ipſo, iugiter etiam talem vir­
tutem in ſe conſeruaret, quæ propterea nunquam ceſſaret à
motu alterno iam explicato, ſicque corpus per funem pro­
pendens, ſemel promotum, alternatim ac ſemper, ſeu pe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index