Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Id quod de motu nunc dicimus, commodè item ad reliquas mutationeis quæ ſubſtantiam inhęrent;
transferre licebit: nanque & illæ inſunt, aut ſecundùm, aut præter naturam, & cętera propemo­
dum
attributa nanciſcuntur quæ ſunt in motu, de quibus poſtea diſputandum eſt.
Sed nunc de motu.
Is igitur qui ſecundùm naturam eſt, aut eſt, dum res generatur, aut poſtquàm genita eſt. Nam ſi­
mul, dum generatur ignis, etiam petit locum ſuperiorem: & dum abſolutus eſt, adeptus eſt ſuum
locum: accidit item, vt extra ſuum locum fiat ignis & abſoluatur, ac vi detentus, donec impedi­
mentum
depulſum fuerit, ibi maneat, vbi genitus eſt; obice ſublato moueatur.
Cęterùm ab eodem
principio motus vterque deriuatur, à forma nimirum: licet non eadem ſit eius ratio in vtroque
motu.
quandoquidem, aut accipiendum eſt in elemento quod gignitur, motum ab ea forma profi­
ciſci, quæ eſt generantis ipſius, quia ſit eius officium dare formam ſimul, & ea quæ formam conſe­
quuntur, aut vt ab iis pullulet affectionibus quæ fiunt propriæ rei quæ gignitur; eas verò nos in
potentiam ſuperiore libro retulimus, & nuper in materia contrarioque.
collocauimus. alter verò mo­
tus formam abſolutè conſequitur: iam enim cum ſit genitum, ab agente, atque virtutibus eius abſolu­
tum
eſt, vt poſteà docebimus.
Sed hîc tum ſcrupulus exoritur, quemadmodum motus ille conſequa­
tur formam, & qui ſit proprius modus quo forma efficiat motum, diſtinctus à modis quibus cęteræ
cauſſæ ſuos producunt effectus, aut etiam conueniunt ad motum ipſum propagandum.
Perſpi­

cuum ſanè eſt materiam dupliciter effectus ſuos producere, vel quia fiat aliquid ex ipſa tanquàm
ſubiecto, vel etiam quòd aliqua proprietas ipſam neceſſariò ſequatur.
Etenim phiala fit ex vitro
tanquam materia; ex eodem vitro naſcitur pelluciditas, & enſis ex ferro vt materia conſtituitur:
ſed rubigo materiæ priuilegio ferrum affligit & conficit.
Efficiens verò, cùm actu ſit & tempore
antecedat, a atque à ſeipſo formam transfundat in aliud. Finis autem, quia pulcherrima res eſt

& maximè expetenda, vt ſui appetitum incutiat mouenti, vt ſimile producat, & materiæ, vt ad
ſeipſo potiendum propendeat.
Verùm forma, quoniam eius merito ineſt affectio in compoſito,
quandò .ſ.
hanc formam habens id etiam habeat quod eſt cum forma illa coniunctum, quaſi ſit ratio
per quam hoc ineſt in compoſito.
Nam motus naturalis eſt ſicut actus quidam ſecundus mobilis,
quà mobile eſt.
Sicut igitur actus ſecundus emanat ex primo quod eſt forma: ſic motus naſcitur
ex forma rei quæ mouetur.
Neque verò tu repugnantia cenſebis ea quæ nos olim conſtituimus,
motum eſſe proceſſum de potentia eſſentiali ad actum primum.
hîc verò accipiamus ipſum eſſe
actum quendam ſecundùm.
nanque ibi ſpectabamus motum habita ratione poteſtatis quæ ineſt
in ſubiecto ad eam formam quam conſequi ſtudet .ſ.
ad terminum ad quem tendebat quæ eſt ipſa

forma de genere illo ſecundùm quod fit motus: hîc nulla ratio poteſtatis & perfectionis eius ha­
betur, ſed ſubiecti, ſeu principij in quo ineſt motus, vt in eo quod mouetur, in quo cùm ſibi for­
mam
ſupponat, iam non eſt proceſſus de potentia eſſentialis, ſed vt conſequens eſſentiam; proptereà
velut actus quidam ſecundus.
At verò functio ſecundùm formam duplex habet ſubiectum, b alte­

rum quidem quod appellat Ariſtoteles primùm excipiens, hoc verò eſt ipſa forma, nanque illi
primum tribuitur functio; verùm ipſa per ſe non operatur: operatur autem per ſe indiuiduum,
idcirco adeſt ſecundùm ſubiectum quod ab ipſa functione nomen accepit, & cuius eſt aliquid pri­
mùm excipiens, vnde conuenit illi planè nomen functionis, ſed per aliud, mirum ni per formam.
Sic in motu dicebat ineſſe c calorem philoſophus, & vitam eſſe in animo; cùm tamen calefieret ani­

mal, & calidum vocaretur, & viueret animal, quanuis calefieret per motum, & per animam viueret.
Quapropter hunc efficiendi modum, d ab Ariſtotele & Alexandro dictum fuiſſe καθ' ὁ .i. per quod,

ſeu ſecundùm quod, non ſemel obſeruauimus.
Nam character ille communis eſt omnibus cauſsis
τὸ διὰ .i.
propter quod ſpeciatim complectitur τὸ ὑφ' οὗ .i. à quo, hic verò propriè notat efficiens: prę­
tereà τὸ ἐξ οὗ .i.
ex quo: qua voce materia ſignificatur, quanuis ea nota quoque ſoleant interna

principia ſignificari, ac tali voce formam, nec verò ſeorſum, ſed vnà cum materia expoſitam fuiſſe
meminerim, vt, cùm dicitur à Porphyrio res ex gemino principio conſtare materia videlicet & for­
ma.
Et cùm duplex ſit cauſſæ modus in materia, quemadmodum anteà diximus, obſeruo etiam mo­
dum poſteriorem, ſic ab Ariſtotele expreſſum ἀπὸ.
Nanque ita loquitur, e ἠχὼ δὲ γινεται ἀπὸ

τοῦ ἀέρος ἐνὸς γενομένου.
i. Echo verò fit ab aëre, qui vnus factus eſt: aër autem ſoni materia ſine
controuerſia ponitur, nec vt id ex quo, ſed quòd ipſum conſequatur.
Neque enim ſubſtantia poteſt
accidentis eſſe materia, tanquam potentia, qua principium ex quo verè proprieque.
determinatur.
Vnde etiam τὸ ποιεῖν .i. facere metaphoricè materiæ tributum f eſt, dum inquit Ariſtoteles ὁ ποιῶν

ἀκούειν .i.
qui facit audire. Prætereà comprehendit τὸ οὗ ἐνεκα .i. cuius gratia qui finis eſt, & τὸ
καθ' ὅ
, quod iam formæ ipſius eſt proprium.
Quocirca ſecundùm naturam aſcenſus in aëre in­
eſſe dicitur, & mixta moueri ſecundùm elementum illud quod dominatur, quòd ſecum afferat cer­
tam propenſionem in mixto ex qua naſcitur motus ipſi reſpondens, & vita ineſt ſecundùm animum,
atque is modus ab Alexandro ſæpiſsimè receptus eſt.
Quanquam & in iis quæ materiæ comitan­
tur, vſurpari poteſt iſte character, opinor, quòd eo notetur imago quædam formę, dum id ſignifi­
catur quod naſcitur ex ipſo, nec transfunditur ad aliud, & explicatur ratio formalis, per quam ineſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index