Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
181 129
182 130
183 131
184 132
185 133
186 134
187 135
188 136
189 137
190 138
191 139
192 140
193 141
194 142
195 143
196 144
197 145
198 146
199 147
200 148
201 149
202 150
203 151
204 152
205 153
206 154
207 155
208 156
209 157
210 158
< >
page |< < (215) of 389 > >|
267215PARS TERTIA quod quibuſdam videtur mirum, ſunt quædam, quæ apparent
11mentent cum
quibuſdam, &
non cum aliis:
cur quædam, ut
fermentent, de-
beantcontundi.
acida reſpectu unius ſubſtantiæ, &
alcalina reſpectu alterius,
Ea omnia in mea Theoria facilem admodum explicationem
habent;
nam vidimus, particulas quaſdam reſpectu quarun-
dam inertes eſſe, cum quibus commixtæ idcirco non fermen-
tant, reſpectu aliarum exercere vires varias:
adeoque ſi re-
ſpectu quarundam habeant pro variis diſtantiis diverſas vi-
res, &
alternationem ſatis magnam attractionum, ac repulſio-
num;
ſtatim, ac ſatis prope ad ipſas acceſſerint, fermentant.
Sic ſi limatura ferri cum ſulphure commiſceatur, & in-
ſpergatur aqua, oritur aliquanto poſt ingens fermentatio,
quæ &
inflammationem parit, ac terræmotuum exhibet ima-
ginem quandam, &
vulcanorum. Oportuit ferrum in tenues
particulas diſcerpere, ac ad majorem mixtionem adhuc adhi-
bere aquam.
467. Ignem ego itidem arbitror eſſe quoddam fermentationis
22Ignem eſſe fer-
mentationisge-
nus: quomodo
excitetur tanta
fermentatio ab
exigua ſcintilla.
genus, quod acquirat vel potiſſimum, vel etiam ſola ſulphu-
rea ſubſtantia, cum qua fermentat materia lucis vehemen-
tiſſime, ſi in ſatis magna copia collecta ſit.
Ignem autem
voco eum, qui non tantum rarefacit motu ſuo, ſed &
cale-
facit, &
lucet, quæ omnia habentur, quando materia illa
ſulphurea ſatis fermenteſcit.
Porro ignis comburit, quia
in ſubſtantiis combuſtibilibus multum adeſt ſubſtantiæ cujuſ-
dam, quæ ſulphure abundat plurimum, &
quæidcirco ſulphu-
rea appellari poteſt, quæ vel per lucem in ſatis magna co-
pia collectam, vel per ipſam jam fermenteſcentem ſulphuream
ſubſtantiam ſatis prægnantem ipſa lucida materia ſibi admotam
fermenteſcit itidem, &
diſſolvitur, ac avolat. Is ingens motus
inteſtinus particularum excurrentium fit utique per vires mu-
tuas inter particulas, quæ erant in æquilibrio:
ſed mutatis pa-
rum admodum diſtantiis exigui etiam punctorum numeri per
exiguum unius ſcintillæ, vel tenuiſſimorum radiorum acceſ-
ſum, jam aliæ vires ſuccedunt, &
per earum reciprocationem
perturbatus punctorum motus, qui cito per totam maſſam pro-
pagatur.
468. Imaginem rei admodum vividam habere poſſumus in
33Exemplum avi,
culæ dimota a-
renula in ſum-
mo monte deji-
cientis lapillos,
ſaxa, rupes, &
excitantis in
mari ſubjecto
undas imma-
nes.
ſola etiam gravitate.
Emergat e mari ſatis editus mons, per
cujus latera diſpoſitæ ſint verſus fundum ingentes lapidum
prægrandium moles, tum quo magis aſcenditur, eo mino-
res;
donec verſus apicem lapilli ſint, & in ſummo monte
arenulæ:
ſint autem omnia ſere in æquilibrio pendentia ita, ut
vi reſpectu molis exigua devolvi poſſint.
Si avicula in ſum-
mo monte commoveat arenulam pede;
hæc decidit, & lapillos
ſecum dejicit, qui, dum ruunt, majores lapides ſecum trahunt,
&
hi demum ingentes illas moles: fit ruina immanis, & ingens
motus, qui, decidentibus in mare omnibus, mare ipſum com-
movet, ac in eo agitationem ingentem, &
undas immanes ciet,
motu aquarum vehementiſſimo diutiſſime perdurante.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index