Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (255) of 672 > >|
267255De Ignis extinctione. quot experimenta, quæ in præſentem rem noſtram faciunt, vbide
Ignis extinctione diſputamus.
Grad. Opportunam in rebus Phyſicis philoſophandi metho-
dum inire mihi videtur, quiſquis à viris doctis, ſed in diuerſam
ſententiam abeuntibus, experimenta mutuatur, quibus opinio-
nem ſuam ſtabilire valeat;
caret enim omni ſubleſtæ fidei ſuſpicio-
ne non ſua venditans, ſed aliena exponens experimenta alium in
ſcopum deſtinata.
Quapropter ſi doctiſſimi illius Viri experimen-
ta, quę innuis, conſentiant cum his, quæ hactenus à nobis diſ-
putata ſunt, magnam vtique fidem faciunt.
Neque verò, vtrùm
experimenta illa fuerint a Nobiliſſimo Viro ſincerè expoſita, in
dubium reuocare quiſquam prudens poſſit (familiare quippe eſt
aliquibus fidem temerè abrogare experimentis, quæ eorum ſen-
tentiæ non fauent) cum maximè &
hìc apud nos pleraque à curio-
ſo Naturæ ſcrutatore, in quo &
patritij generis claritas, & eximij
ingenij vigor emicant, non paucorum oculis fuerint exhibita.
Ex-
promeigitur, quæ in rem noſtram facere exiſtimas, Dandule,
mihi enim fortaſſe memoriam refricabis eorum, quæ apud
eundem Authorem legi:
â Mauroceno autem, quàm aptè
illa cum noſtris placitis conſentiant, ſi id illi graue non fue-
rit, audiemus.
Maur. Morem vobis pro meâ tenuitate gerere non grauabor:
meum tamen non fuerit rem ipſam deſinire: ſatis enim habeo, ſi
quaſi manu tentans in probabilem aliquam cauſam incurram.
Me-
moriâ autem ne excidat Boylęæ illius Machinæ Pneumaticæ expe-
rimenta omnia pendere ex aëris raritatem aſſumentis motu:
am-
plum ſiquidem vitreum Recipiens ferè octoginta noſtratium libra-
rum aquæ capax, collo adnexum habens epiſtomium (vbi ſupe-
rius foramen, per quod immittuntur ea, quę ſunt ad examen
adducenda, fuerit accuratè occluſum, &
aëri imperuium) inſe-
ritur antliæ;
huiuſque embolo reducto, Recipientis aër explica-
tur, vt non 4olum Recipiens, verùm etiam Modiolum impleat:
de-
inde claue verſatili epiſtomium clauditur, ne adductus em-
bolus aërem Modioli impellat in Recipiens, ſed per valuu-
lam expellat:
iteratâ autem ſępiùs agitatione antlię, re-
cluſoque epiſtomio, nouus &
nouus aër è Recipiente edu-
citur, adeò vt, qui reliquus eſt, ſpatium idem repleat val-
dè rarus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index