Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1
Verum hæc lauandi ratio nuper non parum eſt immutata: nam canalis, qui exci­
pit aquam cum lapillis nigris et arenulis permiſtam, quæ per laminæ foramina ef­
fluit, ad nullum canalem tranſuerſum, qui eſt extra conclaue, pertinet, ſed rectà per
eius parietem penetrat in lacuſculum: id aut, quod in canali recto extra conclaue ſub
ſedit, adoleſcens tridenti raſtro radit, q̊modo lapilli maiuſculi reſident in fundo:
quos lotor batillo ligneo eijcit: in conclaue importat: in canalem deuexum conie­
ctos
rutro ligneo agitat & lauat: quinetiam lapillos, quos aqua rapuit in cana
lem
deuexo ſubiectum uſque eò reſumptos lauat dum puri fiant: reliqui uerò lapilli
cum arena miſta influunt in lacuſculum, qui eſt in conclaui.
Is aut exonerat in duos
illos canales magnos: in quorum ſuperiore parte lapilli mediocres cum maiuſcu
lis permiſti reſident, in inferiore minutuli: ſed utrique impuri: quare illi ſepara­
tim eiecti bis lauantur, prius in canali ſimplicis aſſimili, poſterius in canali de
uexo.
Hi item bis, prius in area linteis extenſis contecta, poſterius in canali deue
xo.
Canalis ſimplicis aſſimilis ab eo differt capite: quod hic totum habet decliue,
alter in medio depreſſum.
Hic præterea habet axiculum ligneum, qui in forami
nibus duorum craſſorum aſſerum, ad latera canalis affixorum uerſatur: ut adoleſcens
batillum, quo lapillos facit puros, in eum poſſit imponere: quod ni faceret nimium
ſtis laborib.
defatigaretur: in q̊s ſtans totos dies inſumit: ſed canales magni,
ſimplicis aſſimilis, deuexus, area linteis extenſis contecta propterea conſtruun
tur
in conclaui, cui fornax eſt calorem per fictilia uel tabulas ferreas, ex quib.
con
ſtat
, effundens, ut etiam hyeme, ſi flumina prorſus non conglaciauerint, lotores ſu
um munus exequi poſſint.
Canalis primus A. Raſtrum tridens B. Lacuſculus C. Cinales magni D. Canolis ſimplicis aſſi­
milis E. Axiculus F. Aſſeres G. Eorum foramina H. Batillum I. Conclaue K. Fornax L.
106[Figure 106]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index