Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
231
231 (217)
232
232 (218)
233
233 (219)
234
234 (220)
235
235 (221)
236
236 (222)
237
237 (223)
238
238 (224)
239
239 (225)
240
240 (226)
< >
page |< < (253) of 795 > >|
267253DE MAGNETE
CAPUT QUINTUM.
De vi Magnetica Ferri.
Admodum univerſalis eſt virtus Maguetica, in corpore quo-
cunque ex Ferro confecto latens;
five enim fuerit magnum
vel parvum, craſſum vel tenue ferramentum, manifeſto vim attra-
ctricem ſuam demonſtrat, quam exercet in Limaturam, Arenam
Virginienſem, aut in Acum Magneticam;
atque directrice virtute
ſæpegaudet, qua ad eaſdem cœliplagas, ſibi commiſium, convertitur,
quam Magnes aut Verſorium:
Hoc autem non admirandum eſt,
quia ſupra adnotavimus, Ferrum rubigine corroſum vetuſtate tem-
poris, atque Lapidis poris infuſum, in verum Magnetem abire &

commutari;
neque magno indigemus molimine ad vim Magneticam
in corporibus ex Ferro fabrefactis inveniendam, omnis enim culter,
forceps, forfex, clavus, cuneus, acus, aut quodcunque aliud ad
manus inſtrumentum fuerit ferreum, Arenam Indicam aut ferream
ſcobem ad cuſpidem angulumve ſuum attrahendo affigit:
Cognita
hæc elapſo ſeculo fuerunt plurimis, præcipue tamen Viris ſtudio
&
doctrinâ præſtantiſſimis Gaſſendo, Rohaulto; & hac tempeſtate
ulterius confirmata â Wolfio, Reaumurioque in L’Hiſtoire de L’ A-
cad.
Roy. A°. 1723. De Magnete ejuſque viribus acturus, non
omittendas obſervationes de vi Ferri captas cenſui, cum ejuſdem
ſint naturæ ac priorcs, atque ex his lux quædam affulgeat il-
lis:
& quemadmodum plurima, quæ de Magnete olim affirmaban-
tur, novo examini ſubmittens confirmavi, aut errorem detexi, ita
hic pergendum erat, exploranda erant aliorum inventa de novo,
hiulci ſupplendi, omiſſa &
præterviſa addenda, in ordinem redi-
genda, quæ ſparſim apud alios exſtabant;
hæc præmonenda duxi,
ne trita, aut aliorum inventa pro meis venditare videar.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index