Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1
Co^{m}.
Propoſitio ducenteſima decima ſeptima.
Oculus uidet partem ſuperficiei Lunæ illuminatam à Sole per
radios reflexos à Solis corpore: nec tamen poteſt uidere imaginem
ipſius in Luna tanquam in ſpeculo.
Co^{m}.
Quoniam per illos, ut demonſtratum eſt, poteſt uidere, & illi ſunt

robuſtiores, ergo per illos uidet, omnis enim operatio tribuitur di­
gniori cauſæ & potentiori.
Item, quoniam uidemus Lunam in no­
cte immittere radios per feneſtram uelut Sol: irradiare autem non
eſt niſi habentis tantum lumen ex ſe, ut hoc poſsit facere, aut ut ſpar
gantur, aut ut reflectantur: ex ſe tantum non habet ut adparet hora
deliquij: neque ſpargit, ſic enim non impediret Solem hora deliquij,
Solis ergo reflectis.
Ergo uidemus per radios reflexos. Non tamen
per eam uidemus Solem, ut in ſpeculo obiecto, quoniam Luna pri
mum lucet proprio lumine, & rubro ſicut pruna, quod autem debet
fungi uice ſpeculi, oportet ut careat colore, & ſit uelut aqua, & ut ſit
purum.
Deinde, quia Sol eſt maior Luna, ideò uidetur ut paries in
ſpeculo, uidetur enim non res reflexa, ſed quod ipſum ſpeculum ſit
paries, & ita Sol uidetur, ut totum quoddam, & non poteſt ob id
cognoſci.
Et etiam magnitudo luminis per quam oculus non po­
teſt diſtinguere Lunam ab imagine Solis: nam ea his quæ perſpe­
culum uidentur, oportet duo cognoſcere, ſpeculum, & rem quæ ui
detur, ſed magnitudo luminis prohibet ſpeculum uideri, ergo non
poterit uideri aliud tanquam in ſpeculo, ſed ſolum ſpeculum cum
lumine tanquam res una.
Et ita de Luna. Accedit magnitudo di­
ſtantiæ: nam in ſuperflua diſtantia non cognoſcitur ſuperficies ſpe­
culi, ſed ſolum rei obiectæ imago, & illa habetur pro ſuperficie ſpe­
culi, ergo oculus non diſtinguit inter ſpeculum, & rem uiſam, ideò
non uidet tanquam è ſpeculo.
Ex quo ſequitur, quod Luna iudica­
bitur longiùs abeſſe quàm abſit, quia quod uidemus ex ea eſt So­
lis imago, quæ longius multo abeſt à nobis ipſa Lunæ ſuperficie.
Cum ergo ſint quatuor cauſæ, quarum unaquæque impedire poſſet,
quominus Sol non uideatur in Luna tanquàm in ſpeculo, quanto
magis cùm omnes adſint in Luna, & ſimul concurrant.
In præceden
ti.
Propoſitio ducenteſima decima octaua.
Rationem maculæ Lunæ indagare.
Co^{m}.
Supponamus primum quæ ſunt manifeſta, inde addamus quæ
ſunt ueriſimilia ualde, poſt ueriſimiliora ex dubijs, ubi ratio utrinque
pugnare uidetur, demum dicemus de quæſito.
Manifeſtum eſt igi­
tur, quod Luna diſtat à nobis circiter <20> X MP. dimetiens igitur or
bis Lunæ eſt circiter CCC<18><18> MP. igitur ambitus <21>MP. igitur in hora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index