Clavius, Christoph, Geometria practica

Page concordance

< >
Scan Original
261 231
262 232
263 233
264 234
265 235
266 236
267 237
268 238
269 239
270 240
271 241
272 242
273 243
274 244
275 245
276 246
277 247
278 248
279 249
280 250
281 251
282 252
283 253
284 254
285 255
286 256
287 257
288 258
289 259
290 260
< >
page |< < (237) of 450 > >|
267237LIBER SEXTVS. nerefertiſſimus. Idem verò poſtea argumentum alia via aggreſſus eſt,
&
meo certè iudicio, faciliori & magis generali, Simon Steuinius
Brugenſis:
ſed in qua aliquid deſiderari videatur, vt omnibus ſuper-
ficiebus rectilineis (quodipſe velle videtur) conuenire poſſit.
quod
facilè iudicabunt, qui illius problemata Geometrica attentè perlege-
rint.
Res enim propoſita nulla ratione confici poteſt, niſi prius duæ
propoſitiones demonſtrentur, quarum priorem ipſe ſine demonſtra-
tione aſſumit pro principio, poſterioris verò ne meminit quidem,
cum tamen admodum ſit neceſſaria, &
quam Machometus Bagdedi-
nus demonſtrauit paulò aliter, quam nos.
Has ergo duas propoſitiones
ad initium huius lib.
demonſtrabimus, & poſteriorem quidem longè
generalius, quam à Machometo factum eſt.
quod beneuolo Lecto-
ri iudicandum relinquo.
Deindè ſuperficierum rectilinearum diui-
ſionem aggrediemur, inſiſtentes eiuſdem Steuinii veſtigiis, niſi quan-
do generalius rem oportebit demonſtrare.
Nihil autem deratione Ma-
chometi, &
Federici Commandini dicemus: tum quia libellus ipſo-
rum in manibus omnium eſt, ac propterea eum, quicunque vo-
let, legere poterit:
tum quia propoſita aliqua figura multorum an-
gulorum, non ſine difficultate, ac labore eam ſtudioſus diuidet, ni-
ſi diuiſionis omnium præcedentium figurarum memor ſit, quod in
noſtra ratione non accidit:
tum denique quia illorum ratio ſolum fi-
guris ordinariis conuenit, quæ videlicet omnes angulos habent intror-
ſum, tot nimirũ, quotlatera figura ipſa continet, noſtra autem via figuras
etiamillas complectitur, quæ angulos habent partim introrſum, &
par-
tim extrorſum vergentes.
THOREMA 1. PROPOSITIO 1.
SI magnitudo in quotuis partes ſecetur vtcunque, & alia quæpiam ma-
gnitudo in totidem partes ordine illis proportionales:
habebunt
quotlibet partes prioris magnitudinis ſimul ad reliquas omnes par-
tes ſimul eandem proportionem, quam totidem partes poſterioris
magnitudinis ſimul ad reliquas omnes partes ſimul.
Et ſi quælibet
pars prioris magnitudinis ſecetur in duas partes vtcunque, ſecetur
autem &
pars poſterioris magnitudinis illi parti reſpondens in alias
duas partes duabus illis proportionales:
erunt quoque ibidem to-
tæ magnitudines ſectæ proportionaliter.
Sit magnitudo A B, ſecta in quotuis partes vtcunque A C, C D, D E, EF,
F B:
& alia magnitudo qualiſcunque G H, etiamſi diuerſi ſit generis, ſecta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index