Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſimiliterque iuncta. Atque rurſus medios
ordines quotquot neceſſarium fuit conſti­
tuit eodem opere.
Has trabes iuxta flu­
Pons C. Cæ­
ſaris.
120[Figure 120]
Schema medietatis pontis ab vno latere.
A, Sublicæ ſuperiores aduerſus flumen.
BB, Sublicæ inferiores annexæ ponti.
C, Tigna bina ſuperiora.
D, Trabs latitudinis duorum pedum.
E, E, E, E, Fibulæ connectentes D, tra­
bem cum tignis ſuperioribus, & inferio­
ribus.
F, Tigna bina inferiora.
minis curſum poſitas, multis, aliis tranſ­
uerſis ſuperpoſitis inuicem etiam conne­
xis iungito: quibus longuriis ac craticulis
ſuperſtratis pons efficitur.
Ad cuius ſecu­
ritatem tigna plurima in ſuperiori fluminis
parte prona aduerſus fluuij impetum à
toto opere ſeparata: in inferiore ſublicæ, &
ipſæ aduerſus fluminis impetum, ſed ti­
gnis longè proniores, totique operi iun­
ctæ firmiter defigantur.
Ita ſuperiora tigna,
fluminis impetum & proiectas trabes exci­
pient, & ipſa moles, vt magis premetur ab
vndis, mutuo complexu firmior reddetur.
Sed hic pons ſtabilis eſt, omníque oneri
ſufficiens.
At celerem fabricam explicabunt
ſolæ funes & ergatæ, aut pelles inflatæ, aut
tigna iuncta.
Theatra bi­
na cum ſcena
complentia
amphithe­
rum.
Subtilior ſed minùs vtilis ratio amphi­
theatri, cuius meminit.
Plinius. Ea ſic ſe
habet.
Cùm filius M. Scauri funebres lu­
dos patri editurus, pompam Curtij æqua­
re non poſſet, quòd ille ſummo ſumptu
eos edidiſſet, diuitiis longè præſtans, in­
duſtria ſuperare tentauit.
Itaque duo thea­
tra ſemicirculi forma cum ſcena fabricauit,
quæ edito ſcenæ ſpectaculo circumacta
cardilibus amphitheatrum explicarent: in
cuius orcheſtradum ludos edit, dúmque an­
tè in ſcenis ſpectacula, populus gentium
dormitor ludibrio audaciæ duobus cardi­
dinibus, & penſilij machina non ſolùm
penderet, ſed etiam circumageretur: quæ­
ritur meritò, quum ſcena Latina à ſum­
mo theatri vertice diſtet nonaginta parti­
bus tota diametros eſt 120. vt Vitruuius
docet, qua arte fieri poſſit, vt immota
ſcena ambo theatra in vnum coëant am­
phitheatrum.
Ponantur igitur ſemicircu­
li duo A B C, & A D C, puncta me­
dia B & D.
Sintque arcus A E & C F,
maiores nonaginta tertia minores nonagin­
ta ſexta.
Quare rectè A E & C F, maiores
erunt 87. & minores octoginta nouem.
Igitur
poſitis cardinibus in E & F, erunt G E &
H F, maiores 59. 2/3 minores 59. 11/12 Sunt
121[Figure 121]
enim minores dimidio diametri, quia cardi­
nes diſtant à punctis B & D, quæ ſunt me­
dia ſemicirculorum, & ea diſtantia, vt ſup­
ponitur, maior eſt tribus partibus, & minor
ſex.
Igitur A E & C F, prominebunt vltra
directum AC, id eſt vltra ſemidiametrum
plus quàm partibus vigintiſeptem 1/12 &
minus, quàm vigintinouem.
1/3 Sed ſcena
prominet triginta partibus vltra ſemidia­
metrum, quia diſtat nonaginta partibus à
punctis B & D, igitur A & C, circumacta
non tangent ſcenam.
Sed neque inuicem
impediens ſe, quia AE & AF, ſunt mino­
res centum ſexaginta nouem 2/3 in 1/60
partis, ſed A B & A D, ſunt maiores cen­
tum ſexaginta nouem 2/3 in.
1/26 Nam A B
AD quadrata, iuncta ſunt æqualia quadra­
tis AF & AE, quia ſunt æqualia quadrato
totius dimetientis.
Quum igitur AB & AD,
ſint inuicem æquales, & A E & A F inæ­
quales, erunt AB & A D, iunctæ maiores
AE & AF, iunctis 1/18 partis vnius.
Igitur
eſt inuenire ſitum, in quo theatra circum­
uoluta non ſe impedient.
Oportet autem ſenſim, alternatímque
circumagere, quum (vt dixi) diſcrimen quo
ſeparari inuicem poſſunt, vix 1/18 vnius
partis ſuperet.
Sunt & duo alij modi, ſed minus elegan­
tes, quibus fabricari hac ratione theatra
poſſunt: verùm in altero theatra oui for­
mam referunt, vt non ſint rotunda: in reli­
qua quamuis in medio diuiſum ſit amphi­
theatrum, non tamen rectè, nec ſecundum
dimetientem.
Quarum ſubtilitatis exemplum eſt in tro­
chleis: conſtat hac ratione: Pondus A an­
nectitur trochleæ inferiori, in qua duo or­
biculi B & C, qui circumuertuntur.
Ponderum
familiè leuan
dorum ratio
In ſuperiore trochlea, duo alij D & E, fu­
nis circumagitur circa D, & deſcendit per F
ad C, & aſcendit per G, & circumuertitur
ad E, deſcendens per H, circumuertitur ipſi
B, & aſcendens trochleæ nectitur in K.
Igi­
tur ex L pondus trahitur, & quia ſuſtinetur
ab FGHK, non erit niſi quarta pars ponde­
ris A, quæ à ſingulis funibus ſuſtinetur, qua­
re à quarta parte roboris ſurſum trahi po­
terit.
Et ſi in ſingulis trochleis tres eſſent
orbiculi, à ſexta roboris parte: atque ita puer
poterit immenſum pondus ſurſum trahere,
niſi quantum funium grauitas, orbiculorum
aſperitas, & motus difficultas obſtant.
Sed
quia temporum proportio eſt, vt potentia­
rum per binos orbiculos, quadruplo, per ter-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index