Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
Cæterum hic etiam determinandum videtur, qua ratio­
ne
, vel cauſa corpus pendens à fune poſtquam aliquandiu
fuerit
ex ſe huc atque illuc circulariter agitatum, ſeu per
portionem
peripheriæ circumlatum, tandem ceſſet à latione, ac
per
lineam tendentem ad mundi centrum quieſcat.
Suppo­
nimus
enim id ſæpè contingere, nulla adhibita violentia per
ſolam
remotionem prohibentis.
Nam ſi per funem alicubi
religatum
corpus aliquod inde propendens detineatur, non
quidem
perpendiculariter ad horizontem, ſed aliquantu­
lum
ex latere, ac liberè poſtea relinquatur ſtatim ex ſe cir­
culariter
illud deſcendere, ac rurſus aſcendere conſpicie­
mus
, huc atque illuc arcus deſcribendo, eosque ſucceſsiuè
diminuendo
quouſque tandem quieſcat in puncto per quod
à
loco detentionis funis ad mundi centrum rectà deduci­
tur
.
Difficultas autem in eo conſiſtit, quod cum huiuſmodi
motus
ex parte ſit obliquus quidam aſcenſus, & ex parte de­
ſcenſus
, nec à grauitate duntaxat videtur poſſe procedere, nec
ab
alia ſimul virtute impreſſa, quæ moueat in contrarium: præ­
ſertim
cum nulla appareat cauſa effectiua talis virtutis; niſi di­
catur
ab eodem graui manare ( vt præcedenti quæſtione
probatum
eſt ) quod cum operetur per grauitatem intrinſe­
cam
, quæ iugiter perſeuerat in ipſo, iugiter etiam talem vir­
tutem
in ſe conſeruaret, quæ propterea nunquam ceſſaret à
motu
alterno iam explicato, ſicque corpus per funem pro­
pendens
, ſemel promotum, alternatim ac ſemper, ſeu pe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index