Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Table of figures

< >
[261] a b c d g c d g f
[262] a b c d
[263] a b e c d
[264] a b c d e f
[265] a b c d
[266] a b c d
[267] a b e c d
[268] a b e c d
[269] a b c e d
[270] a b g d e z
[271] e a b c d f
[272] a d e c b
[273] a c f d b e
[274] g d a h b c f k
[275] g d e a z b f c
[Figure 276]
[277] a b c d e f
[278] e a b k l f g h m c d
[Figure 279]
[280] a b c e f g h d i
[281] a c b d
[282] c d a b
[283] b c l a e f d h k m g
[284] k a e i l g b c ſ h d
[285] d e b f h g l a k c
[286] b a g c e d f
[287] b a h c ſ d g e
[288] b a d c f
[289] a b d c
[290] g e
< >
page |< < (261) of 778 > >|
267261OPTICAE LIBER VII. erit æqualis angulo n m a, qui eſt angulus refractionis [per 12 n: ] angulus ergo a m b erit æqua-
lis angulo a e b [per 13 p 1.
3 ax. ] quod eſt impoſsibile. [Ducta enim recta linea a b: erit angulus
a m b maior angulo a e b per 21 p 1.
] Si minor: erit [per 12 n] angulus h e a minor angulo n m a:
angulus ergo a m b erit minor angulo a e b [per 13 p 1]
229[Figure 229]a n r l c x m h e p z g b b f d o k quod eſt impoſsibile [& contra 21 p 1.
] Si maior: extra-
hamus lineam e b in partem b ad f:
& extrahamus m b
uſque ad o:
angulus ergo e m b erit æqualis angulo, qui
eſt apud circumferentiam, quem reſpiciunt duo arcus
e m, f o [per 24 n.
] Et cum [ex hypotheſi] angulus
h e p ſit maior angulo n m l:
erit [per 15 p 1] angulus z
e b maior angulo n m l:
& cum angulus z e b ſit maior
angulo n m l:
angulus m z p erit maior angulo m b e.
[Nam quia in triangulis e b g, m z g, angulus b e g ma-
ior eſt angulo z m g per theſin & 15 p 1:
& anguli ad g æ-
quantur per eandem:
erit reliquus m z p maior reliquo
m b e per 32 p 1:
] & exceſſus anguli m z e ſupra angu-
lum m b e, erit æqualis exceſſui anguli z e b ſupra an-
gulum z m b:
nam duo anguli apud gſunt æquales [per
15 p 1.
Itaq; cum per 32 p 1 anguli trianguli z m g æquen-
tur angulis trianguli b e g:
erunt exuperantiæ angulo-
rum m z e, z e b ſupra angulos m b e, z m b æquales.
]
Arcus uero, qui reſpicit angulum m z e, cũ fuerit apud
circumferentiam, erit duplus ad arcum m e.
[Quia enim
angulus m z e duplus eſt anguli in peripheria, in ean-
dem peripheriam m e inſiſtentis per 20 p 3:
ergo angulus
m z e in peripheria conſtitutus, inſiſtet in duplam peri-
pheriam m e per 33 p 6.
] Si ergo angulus m z e fuerit maior angulo m b e: tunc arcus m e dupli-
catus erit maior duobus arcubus m e, f o:
& erit exceſſus arcus m e duplicati ſupra duos arcus
m e, f o, æqualis exceſſui arcus m e ſupra arcum f o [ſubducta enim communi peripheria m e, ſu
pereſt eadem exuperantia.
] Exceſſus ergo anguli m z e ſupra angulum m b e eſt iſte, quem re-
ſpicit apud circumferentiam exceſſus arcus m e ſupra arcum f o:
ſed exceſſus arcus m e ſupra ar-
cum f o eſt minor duobus arcubus m e, f o [per 9 ax.
] Ergo exceſſus anguli m z e ſupra angu-
lum m b e, eſt minor angulo m b e [per 33 p 6.
] Exceſſus igitur anguli z e b ſupra angulum z m
b eſt minor angulo m b e:
ergo [per 15 p 1] exceſſus anguli h e p ſupra angulum n m l eſt minor
angulo m b e.
Ergo [per 12 n] exceſſus anguli h e a, qui eſt angulus refractionis, ſupra angulum
n m a, qui eſt angulus refractionis, eſt multò minor angulo m b e.
Sed exceſſus anguli h e a ſu-
pra angulum n m a, eſt exceſſus anguli a m b ſupra angulum a e b [per 13 p 1.
] Ergo exceſſus an-
guli a m b ſupra angulum a e b eſt minor angulo m b e.
Sed exceſſus anguli a m b ſupra angu-
lum a e b, ſunt duo anguli m a e, m b e.
[Nam connexa recta a b & continuata e m ultra m in x:
æquabitur per 32 p 1 angulus a m x duobus interioribus ad a & e:
itemq́ue b m x duobus interiori-
bus ad b & e.
Totus igitur a m b exuperat totum a e b duobus angulis m a e, m b e. ] Ergo duo an-
guli m a e, m b e ſunt minores angulo m b e:
quod eſt impoſsibile [& cõtra 9 ax. ] Forma ergo b non
refringetur ad a ex alio puncto, præterquam ex e.
Et hoc eſt quod uoluimus. Cum ergo b non re-
fringatur ad a, niſi ex uno puncto:
nec habebit, niſi unam imaginem. Sed locus imaginis diuerſatur
ſecundum diuerſitatem loci, in quo eſt b.
Continuemus enim b z: linea ergo b z aut concurret cum
linea e a:
aut erit ei æquidiſtans: & concurſus aut erit in parte e b, ut in k: aut in parte a, ut in r. Et
cum b z fuerit æquidiſtans lineæ e a:
erit ut linea b z ſit media inter duas lineas k b z, b z r. Si uerò
concurſus harum duarum linearum fuerit in k:
erit imago ante uiſum, & erit forma manifeſta &
comprehenſa à uiſu in k [per 18 n.
] Si uerò concurſus fuerit in r: erit imago punctum r: & tunc for
ma comprehendetur à uiſu in eius oppoſitione:
ſed non tam manifeſtè, quia comprehenditur à ui-
ſu extra ſuum locum.
Hoc autem declaratum eſt in loco, in quo locuti ſumus de reflexiõe [61 n 5. ]
Si linea b z fuerit æquidiſtans lineæ e a:
tunc imago erit indeterminata, & forma comprehendetur
in loco refractionis.
Huius autem cauſſa ſimilis eſt illi, quam diximus in loco reflexionis [61 n 5]
cum fuerit reflexio per lineam æquidiſtantem perpendiculari.
Ex prædictis ergo patet, quòd res,
quæ comprehenditur à uiſu ultra corpus diaphanum groſsius corpore, quod eſt ex parte uiſus:

habet, niſi unam imaginem, neq;
comprehenditur, niſi unum tantùm. Hæc uerò refractio eſt à con-
cauitate corporis diaphani ex parte uιſus contingentis conuexum corporis diaphani, quod eſt ex
parte rei uiſæ.
Et hoc eſt quod uoluimus.
28. Si communis ſectio ſuperficierum refractionis & refractiui conuexi rarioris fuerit peri
pherιa: uiſibile extra perpendicularem à uiſu ſuper refractiuum ductam: ab uno puncto refrin
getur, unam́ habebit imaginem, uariè pro uaria uiſ{us} ueluiſibilis poſitione ſit am. 24 p 10.
ET ſi corpus diaphanum fuerit groſsius ex parte uiſus, & ſubtilius ex parte rei uiſæ: tunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index