Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (253) of 361 > >|
267253SECTIO UNDECIMA.
Igitur ſi P = o, nulla effluet aqua, cadente vaſe motu naturaliter acce-
lerato:
ſi P = p, effluet aqua, velocitate ordinaria, quia tunc vas quieſcit;
atque ſi P = ∞, erit velocitas aquæ effluentis ad velocitatem ordinariam ut
√ 2 ad 1.
§. 20. Quæritur nunc quid accidere debeat fluido, quod in vaſe con-
tinetur, cui motus horizontalis uniformiter acceleratus imprimitur.
Id vero
facillimum eſt videre ex hoc ſolo, quod nunc inertia particularum ceu dire-
ctioni, ſub qua vas movetur, contraria ſit horizontalis, dum gravitatis ea-
rundem eſt verticalis:
Utraque vero manet conſtanter eadem.
Igitur poſtquam fluidum ad ſtatum durationis ſeu permanentiæ perve-
nit, ſuperficies ejus plana erit, ſed inclinata verſus plagam motus.
Angulus
autem inclinationis determinabitur ut ſequitur.
Sit vas cylindricum A C D L (Fig. 68.) verticaliter poſitum, quod ſu-
11Fig. 68. per plano horizontali C D H, mediante pondere P ope trochleæ G vaſi anne-
xo in S movetur motu uniformiter accelerato, ſitque pondus vaſis &
aquæ in
illo contentæ ad pondus P ut p ad P:
gravitatio naturalis = 1; eritque niſus
cujuslibet guttulæ in directione G S ratione ſuæ gravitationis = {P/P + p}:
Igi-
tur ſi A B ſit in eodem plano cum S G &
cum ſuperficie aquæ, ducaturque A L,
patet actionem gravitatis naturalis fore ad reactionem à pondere P oriundam,
ut B L ad A L ſeu ut 1 ad {P/P + p}:
vocatoque ſinu toto 1, fore ſinum anguli
L A B = {P/√(2PP + 2P p + pp)}.
Hinc etiam intelligitur fundum C D majorem ab incumbente aqua
preſſionem pati in C quam in D, idque in ratione altitudinum A C &
B D:
ſique idem fundum perforetur minimo foraminulo, aquam ejectum iri velo-
citate, quæ reſpondeat altitudini columnæ verticalis ſuperincumbentis.
Ita
vero erit, poſtquam omnia jam ad ſtatum permanentiæ pervenerint;
ſi pon-
dus P veriabile ſit, nunquam in eodem ſitu permanebit ſuperficies A B:
à
pondere autem iſto pendet velocitas, qua vas movetur in ſingulis locis.
Igi-
tur ſi totum pondus auferatur, poſtquam vas jam motum acquiſiverit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index