Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[261.] CAP. I.
[262.] CAP. II.
[263.] CAP. III.
[264.] FINIS. DE IVVENTVTE, ET SENECTVTE, VITA, ET MORTE: ET DE SPIRATIONE LIBER. Franciſco Vatablo interprete. Hîc oſtendit Āriſto. partem vnam eandemq̀; eſſe vi. uentium animalium, qua viuunt. CAP. I.
[265.] CAP. II.
[266.] CAP. III.
[267.] CAP. IIII.
[268.] CAP. V.
[269.] CAP. VI.
[270.] CAP. VII.
[271.] CAP. VIII.
[272.] CAP. IX.
[273.] CAP. X.
[274.] CAP. XI.
[275.] FINIS.
< >
page |< < (45) of 760 > >|
26745LIBER II. uaticinationi, quam de Dijs habemus, ſententias poſſumus
certò proferre:
ſed de his hactenus.
Quòd cœlo dextrum & ſiniſtrũ ſine differentijs ſurſum & deor
ſum nequeant aptari.
Quòd longitudo cœli iuxta polorum
diſtantiam ſit ſumenda, quorum alter ſurſum, alter ſit deor-
fum.
Qui nobis apparet polus ſurſum eſt, alter deorſum.
Quodq́; hæ differentiæ in alijs orbibus à primo contrà ſint
afsignandæ.
CAP. II.
_C_V`m autem ſint qui dextrum ipſius cœli quippiam, et
11Hîc declarat
Āriſt. quomo-
do in cœlo dif,
ferentiæ poſi-
tionum inue-
niantur.
læuum inquiunt eſſe, ut ij qui Pythagorici nuncupan
tur (eſt enim hæc illorũ ſententia) cõſiderandum eſt utrum
res ſic ſeſe habeat, ut illi dicunt, an alio potius modo:
ſi hæc
principia corporis ipſius uniuerſi ſunt adiungenda?
Con
tinuò nanq;
ſi dextrum ineſt ei, læuumq́; : priora principia
prius in ipſo existimandum eſt eſſe.
Determinatum igitur
de his eſt in his, quæ de animalium motibus ſunt tractata:
propterea quòd hæc propria ſunt illorum naturæ, atq; ac-
cõmodata:
manifestè nanq; animalibus ineſſe uidẽtur qui-
buſdam omnes istiuſmodi partes (dextrum, inquam, atq;
ſi-
nistrum) quibuſdam nonnullæ:
plantis uerò ſupera atq; in-
fera ſolùm.
Quòd ſi cœlo talium quippiam eſt adiungen-
dum, &
id ipſi competere quod primum (uti diximus) in
animalibus ineſt, conſentaneum eſt rationi:
unum quodque
enim trium (dico autem trium, ſuperum, inferumq́;
, ipſum
ante, atq;
oppoſitum, & dextrum læuumq́;) ut principium
quoddam eſſe uidetur:
has enim omnes dimenſiones perfe-
ctis corporibus ineſſe conſonum eſt rationi:
atq; ſuperum
quidem longitudinis, dextrum autem latitudinis, ipſum ue-
rò antè altitudinis principium eſt.
Inſuper alio modo, mo-
tuum ratione:
hæc enim principia dico, unde motus ijs inci-
piunt, quæ hæc habent.
Eſt autem ab ipſo quidem ſupero,
accretio:
à dextris autem, ea motio, quæ loco accõmodatur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index