Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (168) of 434 > >|
267168CHRISTIANI HUGENII horizonti parallelum, A D vero verticale: ut inveniatur
11De centro
OSCILLA
TIONIS.
ſumma quadratorum à diſtantiis à plano A D, noſcenda eſt
diſtantia centri gr.
parabolæ O V H ab O H, quæ ſit Φ P,
eſtque {2/5} V P.
Deinde, diviſâ P V bifariam in Δ, conſtat
rectangulum Δ Ρ Φ, multiplex per numerum particularum
ſphæræ A B C, æquari quadratis diſtantiarum à plano A D .
22Prop. 15.
@n fine.
Eſt autem rectangulum Δ Ρ Φ æquale {1/5} quadrati P V, vel
quadrati B E.
Atqui, quadrata diſtantiarum à plano B C, æqualia eſſe
liquet quadratis diſtantiarum à plano A D, ac proinde ei-
dem rectangulo Δ Ρ Φ, multiplici per dictum particularum
numerum.
Ergo ſpatium applicandum, in ſphæra A B C,
erit duplum rectanguli Δ Ρ Φ;
ideoque æquale {2/5} quadrati à
radio E B.
Itaque, ſi ſphæra ſuſpenſa ſit ex puncto in ſuperficie ſua
A, erit E S, à centro ſphæræ E ad centrum agitationis S,
æqualis {2/5} ſemidiametri A E.
Totaque A S æqualis {7/10} dia-
metri A D.
Si vero ex puncto alio, ut L, ſphæra ſuſpenſa
ſit;
erit E S æqualis {2/5} tertiæ proportionalis duabus L E, E B.
Centrum oſcillationis Cylindri.
In cylindro, invenimus ſpatium applicandum æquari {@/12}
quadrati altitudinis, una cum {1/4} quadrati à ſemidiametro ba-
ſis.
Unde, ſi cylindrus à centro baſis ſuperioris ſuſpendatur,
fit longitudo penduli iſochroni æqualis {2/3} altitudinis, una cum
ſemiſſe ejus, quæ ſit ad ſemidiametrum baſis ut hæc ad alti-
tudinem.
Centrum oſcillationis Conoidis Parabolici.
In conoide parabolico, rectangulum oſcillationis eſt {@/18}
quadrati altitudinis, cum {1/6} quadrati à ſemidiametro baſis.
Unde, ſi à puncto verticis fuerit ſuſpenſum, fit longitudo
penduli iſochroni {3/4} axis, cum {1/4} ejus quæ ſit ad ſemidiame-
trum baſis, ſicut hæc ad axem, id eſt, una cum {1/4} lateris re-
cti parabolæ genitricis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index