Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1biliſſimi Son at ois Mi oct uo Eidus datis accepi:
ſed vix iam demùm ruente menſe aggredior quid­
piam reſcribere; quòd nunc ſolùm inualetudo, quæ me
per dies complurcis habuit, vacare ſcriptioni non-nihil
permittat.
Teſtatus ſum nuper reuerendis illis, opti­
miſque Patribus Furnerio, & Burdino, cùm dignati
fuiſſent inuiſere me, & ſuauiſſima de tua virtute inci­
diſſetmentio, quantum ægrè ferrem non licere mihi
aliquid ſtatim reponere: nempe tu magis me deuinxi­
ſti, quàm vt omninò poſſim, aut debeam videri tacen­
do ingratus.
Quare & nunc occupationes, quibus
aliunde incumbentibus vrgeri me ſentio, ſepono, ni­
hilique earum detrimentum habeo; ſimodò iſto erga
te merito officio defungar.
Cogito porrò aliquid cir­
ca ſingula capita τς υξητήσεως attingere; tum ne non
ſatis gratam habuiſſe, aut obiter ſolùm legiſſe eam vi­
dear: tum vt rationem reddere, quam depoſcere viſus
es, diſtinctiorem ſimul, & pleniorem poſſim.
Nondum obſeruatum, qui Galileo obiicitur, Paralogiſmum;
& Neutram duarum virium à Motore tranſlato
impreſſarum imminui ab alterutra.
II. Cùm tu igitur duas illas de Motu impreſſo à Motore
tranſlato à me conſcriptas Epiſtolas reuocaueris in exa­
men; poſtquàm exhibuiſti inſignia ſingularis bene­
uolentiæ, & comitatis teſtimonia: tum explicare ag­
greſſus es, quæ improbaſti circa Priorem.
Imprimis
verò, quòd comprobârim illud Galilei decretum,
Motum corporum decidentium ſic accelerari, vt ſuperatæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index