Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1rithmo autem gaudemus, quod habeat numerum ratum, & ordinatum, & quod
nos ordinatè moueat.
magis enim proprium naturæ eſt ordinatus motus, quam in­
ordinatus: & ideò magis etiam ſecundum naturam eſt.
argumentum, quod cùm la­
boramus, & bibimus, & comedimus ordinatè, naturam, viresqué noſtras, & ſerua­
mus, & augemus: cùm verò inordinatè eam corrumpimus, & dimouemus.
morbi
enim dimotiones ſunt naturalis conſtitutionis corporis.
conſonantia verò lætamur,
quod ſit mixtio quędam contrariorum, proportionem habentium ad inuicem.
ſi qui­
dem proportio ordo eſt, qui naturà quidem ſuauis est.
mixtum verò omne ſuauius
eſt immixto.
præſertim ſi cùm ſenſibile ſit, æquè vtriuſque extremi vim retineat, in
conſonantia porrò proportio eſt) Quid rithmus ſit, ſupra num.
27. explicaui.
ſed optimè ex hoc loco elicitur rithmum eſſe certam quandam in aliquo
motu periodum, ſcilicet determinatorum ictuum, & temporum.
Sympho­
niam, Muſici dicunt eſſe plurium ſonorum conuenientium mixtionem, ſe­
cundum aliquem canendi modum.
quod ait, pueri nuper editi ipſis delecta­
ri ſolent.
patet hoc modo; ſolo rithmo lætantur, quando incunabulum or­
dinatè agitatur: modis muſicis, cùm illis cantilena quæpiam etiam ſolita­
ria, vti eſt Nenia accinitur: ſymphonia tandem, quando muſico aliquo in­
ſtrumento addita etiam humana voce concinnitur.
reliqua per ſe patent.
392
Probl. 39. (Cur ſuauius eſt ſymphonum, quàm vniſonum? An quod antipho­
num ipſum quoque conſonam eſt per Diapaſon, quippe cùm ex pueris, virisqué fiat an­
tiphonum, qui ita inter ſe vocibus distant, vt Nete, & Hypate.
omnis autem ſym­
phonia ſeno ſimplici ſuauior eſt, cur autem ita dictum eſt: quarum ſuauiſſima est
Diapaſon: Vniſonum autem ſimplicem ſonum habet) Cur ſuauior eſt conſonan­
tia, quæ oritur ex vocibus ſymphonis, ideſt, diuerſis, quam quæ ijſdem ſiue
vniſonis?
An quia talis conſonantia magis ad naturam Diapaſon accedit;
imò Diapaſon ipſa vna eſt ex ſymphonis; ipſa autem fit ex puerorum, ac vi­
rorum vocibus, quæ inuicem diſtant, vt Nete, & Hypate, ideſt in dupla ra­
tione; omnis autem conſonantia ſuauior eſt ſono ſimplici: at verò ſympho­
num continet diuerſos ſonos: vniſonum autem quamuis plures contineat,
tamen propter earum nimiam ſimilitudinem, perinde ac vna ſimplex vox,
reſpectu illius reputatur.
non me latet aliter exponi voces ſymphonon, &
omophon à Ptolæm.
primo harm. cap. 7. & alijs: ſed illa Ariſtot. ſententiæ
minimè quadrant.
Probl. 16. ſuperius eſt ferè idem cum hoc.
393
Probl. 40. (Cur in ſola Diapaſon conſonantia magadari ſolitum eſt? An quia,
vt pedes carminum proportionem, aut æqualis ad æqualem, aut duo ad vnum, aut
aliam aliquam obtinent; ita ſoni, quibus conſonantia confiat, motus rationem in­
ter ſe aliquam ſeruant.
cæterarum igitur conſonantiarum alterius quidem fines ſunt
imperfecti, cùm finiant ad dimidium.
propterea nequeunt eſſe eiuſdem facultatis.
eumqué ſint diſpares, diſcrepantia illa ſenſui occurrit; quemadmodum in choris in
ipſo fine alium maiori voce abundare accidit.
Præterea ipſi hypate accidit, vt eun­
dem finem habeat periodorum in ſonis cùm nete: vltimus enim à nete ictus ceris
factus hypate eſt.
quod cùm finiant in idem, quamuis non idem fecerint, euenit, vt
opus abſolui vnum, communequé poſſit, vt eis accidit, qui ſub extremam cantilenam
pulſant; nam etiamſi prius non ſonuerint, tamen quòd in idem deſierint hoc extre­
mo magis delectent, quam contriſtauerint ante finem diſcrepantijs.
quoniam igitur
in Diapaſon, quod commune exultat cum differentijs ſuauiſſimum eſt; magadari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index