Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
261
261 (249)
262
262 (250)
263
263 (251)
264
264 (252)
265
265 (253)
266
266 (254)
267
267 (255)
268
268 (256)
269
269 (257)
270
270 (258)
< >
page |< < (256) of 672 > >|
268256Diſſertatio Nona.
Dand. A flammâ exordium ducam, de qua experim. 10. Se-
bacea candela eius magnitudinis, vt earum octo libram vnam (vn-
ciarum 16) conſtituerent, ita ſuſpenſa, vt fermè in medio Re-
cipiente flamma arderet, poſt obſtructas rimas celerrimè agita-
tâ antliâ, extincta eſt intra minuri vnius ſemiſſem.
Eadem
verò candela accenſa iterum ibi concluſa, ſed citrà antlię
agitationem, flammam ad aliquot minuta retinuit, &
demum
extincta eſt.
Grad. Hoc poſtremum ideò contigiſſe, quia flamma pręfocata
eſt, manifeſtum videtur;
nam cum cereoli ſex, cygnei calami
craſſitudinem ęmulantes ſinguli, in facem vnam fuiſſent compo-
ſiti, &
accenſi, antequàm penitus claudi Recipiens poſſet,
nec expectatâ antliæ agitatioue, extincti ſunt:
vnici verò ce-
reoli flamma euanuit intra horæ minutum à primâ exſu-
ctione.
Dand. Suffocari flammam in clauſo vaſe non inficior. Verùm,
anipſa ſe flamma extinguit?
Fumo ſuffocatam dicent. Atillo eo-
dem, qui in flammâ erumpit, ipſamque flammam conſtit uit:
id quod explicatione aliquâ indiget. Ardentem flammam iniectâ
humo comprimi &
extingui faciliùs intelligimus; prohibentur ni-
mirum ab incumbente terrâ ſulphureæ particulæ, ne confertim
erumpant ex corpore ignito vnâ cum humore &
ſalibus volatili-
bus;
qua vehementi eruptione impeditâ non conſiſtit flamma.
Similiter affuſa affatim aqua ardentium lignorum, aut carbonum,
meatus obſtruit, &
agitatos igniculos ſuo complexu detinens effi-
cit, ne pergant lignum diſſoluere tanto impetu, quantus ad flam-
mam requiritur.
Accenſæ candelæ aut Lucernæ ferreum cucullum
imponens, intrà illas anguſtias coërcet exilientes halitus, nec per-
mittit rareſcere;
qui quaſi reflexi iterum cum oleo, aut cerâ, aut
ſebo commiſcentur, atque demum concreſcunt frigeſcentes.
Ne-
que diſpari ratione igniculorum tumultum compeſcit, qui inflam-
matum ellychnium comprimit emunctorio illorum celerem mo-
tum cohibente.
Sed flammâ excitari potiûs, quàm reſtingui
flammam oporteret, ſiquidem ex motu motum oriri conſenta-
neum eſt, &
qui in priore flammâ erupere igniculi, non videntur
conſecuturæ alioqui flammæ igniculos impedire poſſe, ne com-
moueantur;
nihil quippe in vas concluſum ingeſtum eſt, quod fa-
ciat anguſtias;
nam igniculi ijdem exiliunt in flammâ, qui in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index