Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1eſſe, quàm conſtare particulis à ſe mutuò disjunctis,
&squae in aliquo ſint motu.
Cùmque tantus eſt iſtarum
particularum motus, ut quaedam ex ipſis in aerem vel
ignem vertantur, ſicque ſolito plus ſpatii ad motum
ſuum exigentes, alias expellant, corpora iſta
eſſerveſcunt & bulliunt.
CXVIII.
Quaenam corpora illi
admoto liquescant &
bulliant.
30
5

Corpora autem quibus inſunt multae particulae te­
nues, flexiles, lubricae, aliis craſſioribus aut ramoſis
intertextae, ſed non valde firmiter annexae ' igni admota
illas exhalant, hocque ipſo ſiccantur.
Nihil enim
eſt ſiccum eſſe, quàm carere ſtuidis illis particulis,
quae, cùm ſimul ſunt congregatae, aquam aliumve li­
quorem componunt.
Atque hae ſtuidae particulae, du­
rorum corporum meatibus incluſae, illos dilatant,
aliaſque ipſorum particulas motu ſuo concutiunt:
quòd eorum duritiem tollit, vel ſaltem imminuit; ſed
iis exhalatis, aliae quae remanent, ardiùs jungi & fir­
miùs necti ſolent, ſicque corpora dureſcunt.
CXIX.
Quaenam ſiccentur
&sdureſcant.
10
15

Et quidem particulae, quae ſic exhalantur, in varia
genera diſtinguuntur.
Nam primò, ut eas
quae ſunt aerem mobiles &, tenues, ut ſolae nullum cor­
pus praeter aerem conſtare poſſint, poſt ipſas omnium
tenuiſſimae, quaeque facilèlim exhalantur, ſunt illae
quae Chymicorum vaſis undique accuratè clauſis ex­
ceptae, ac ſimul collectae, componunt aquas ardentes,
ſive ſpiritus, quales ex vino, tritico, aliiſque multis
corporibus elici ſolent.
Sequuntur deinde aquae dulces
ſive inſipidae, quales ſunt eae quae ex planètis aliiſve cor­
poribus deſtillantur.
Tertio loco ſunt aquae erodentes
&sacidae, ſive ſucci acres; qui ex ſalibus non ma­
gnâ ignis vi educuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index