Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (46) of 760 > >|
26846ARIST. DE COELO ab ijſce uerò quæ antè ſunt ea motio quæ fit ſenſu: atque id
antè dico, in quo ſunt ſenſus.
Quapropter & nõ omni in
corpore quærendum eſt ſuperum, atq;
inferũ, & dextrum
læuũq́;
, atq; antè & retro: ſed in hiſce, quæ cũ animata ſint,
motus in ſeipſis principium habẽt:
in nullo enim eorũ, quæ
uacãt anima, id cernimus, unde eſt principium motus:
quæ-
dam enim omnino nõ mouentur:
quædam mouentur quidẽ,
ſed omni ex parte ſimili modo, ueluti ignis, ſurſum ſolùm, et
terra ad medium.
Sed in his ſuperum, & inferum: dextrũ,
læuumq́;
dicimus, ad noſipſos referentes. Nam aut reſpectu
nostri dextri læuiq́;
, ut augures dicunt: aut ſimilitudine no-
ſtri, ut ea quæ ſunt ſtatuæ, aut ea quæ contrario modo ſeſe
habent poſitione.
Etenim dextrum quidem id dicimus, quod
opponitur nostro ſinistro:
læuum autem, cõtrarium: & re-
tro ac antè ſimili modo.
In his autem ipſis nullam differen
tiam cernimus.
Si contrà nanq; uertantur, contraria dextra
læuaq́;
, ſupera ac infera, et antè retroq́; ſanè dicemus. Qua-
propter &
Pythagoricos, quiſpiã mir abitur ſola hæc duo
principia dixiſſe, dextrum, inquam, atq;
ſinistrum, cæteras
autem quatuor differentias omiſiſſe, nõ minus rationẽ prin
cipij ſubeunte:
non enim minorem ad infera ſuperat: & ad
ea quæ ſuntretro, ea quæ ſunt antè, quàm ad læua dextra
uniuerſis in animalibus differentiam habent:
hæc enim ui ſo
lùm, illa figura etiam differunt.
Et ſuperum quidem ac in-
ferum, omnibus animãtibus ineſt, tam animalibus quàm etiã
plantis.
Dextrum autem læuumq́; , plantis non ineſt. Præ-
terea ut longitudo latitudinem antecedit, ſic prius erit ge-
neratione ſuperũ dextro, cùm multipliciter prius dicatur:
ſi longitudinis quidem ſuperum, latitudinis uerò dextrum
principium eſt, atq;
prioris principium antecedit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index