Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 316 > >|
1mus: ergo infinitè grauitas dabitur, per inficiationem reſpon­
demus: cum adhuc infertur: ergo in continuo frustra eſt ſe­
candi infinita facultas ad actum non redacta, & hoc inficia­
tione diluimus, quia non eſt Aristotelis germana ſententia,
vt omnes ſectiones infinitas continuum admictat, sed vt ex
infinitis aliquas.
Dici etiam certè poterit infinitum actu non
dari, sed facultate tantum, ex quo motum in momento factum
non infertur: hinc anſam nanciſci liceret vrgendi Zenonem,
vt eumdem Ariſtoteles acerrimè vrget libro ſexto, & libro
octauo Phyſicorum: at non eſt iſtæ locus, ideo Zenonem pru­
dentes præterimus, & ad continuum corpus reuertimur, quod
quamquam in partes infinitas ſecaripotest, re ipſa tamen, &
actu non ſecatur, itaque cum dicitur, elementum est corpus
continuum, ergo per ſe infinitè ſecari poteſt; dandum eſt hoc:
cum adiungitur ergo illius accidens vt est grauitas, & leuitas
non per ſe, sed per accidens ad continui ſectione ſecari valet,
& iſtud damus, cum additur: ergo corpore graui per ſe.
infi­
nitè diuiſo illius grauitas per accidens infinitè diuidetur: hanc
diuiſionis facultatem continui per ſe, & illius accidentis per
accidens ad actum per ſe redigi poſſe negamus: cum infertur
ergo eſt fruſtra: negamus, quia hæc facultas naturalem incli
nationem minimè ſignificat, sed ſolam non repugnantiam, po
ſterior non eſt fruſtra, cum ad actum non redigitur, sed prior,
& tunc non ſequitur, motum in momento fieri.
Vtrum grauitas, & leuitas infinita detur.
Caput XVIII.
VERVM quoniam de infinita grauitate egimus: quid
prohibet, quo minus eamdem non dari probemus?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index