Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 403 > >|
1tena ponderi iniecta, quæ ipſum interim

ſuſtineat, ab alio verò tigno iuxta AB fixo,
rurſus AD trabe remiſſa, H in quamcunque
volueris altitudinem trahi.
Refert Munſte­
rus, in Alſatia rotis bigalibus, curribúſque è
bubali corio, è profundiſſimis puteis tanto
impetu aquam exhauriri, vt rotæ quamuis li­
gneæ ſint & madidæ, ignem tamen excu­
tiant.
Videtur igitur inſtrumentum illud
tria egregia amplecti, altitudinem, capaci­
tatem, atque celeritatem.
Oleum illi­
tum ferro,
vel chalybi
duplicem
præſtat vti­
litatem.
Quæ maxi­
mè labi fa­
ciant.
Rotæ quib.
maxima
aqua hauri­
tur.
Curruum
ratio.
Sed his relictis, ad plauſtra & currus tran­
ſeundum eſt.
Quæcunque igitur rotis maio­
ribus innituntur, in molli ſolo facillimè, ac
celerrimè mouentur, quòd hærens lutum
rotarum minimam occupet partem, atque
ideò parum impediat.
Semper etiam maior
rota celerius ſpatium ſuperat vbi ferendo
ſufficiat oneri.
Quantò etiam pauciores, eò
perficitur celerius iter.
Nam plures ſi paruæ
ſunt, minore ambitu minus conficiunt ſpatij:
ſi magnæ, addunt vi grauitatem, nec tamen
plus amplectuntur ſpatij, ob id igitur ſe­
gnius mouentur.
Quamobrem Imperatores
Romani eſſedo, id eſt, curru duarum magna­
rum rotarum vehebantur.
Nam vbi pondus
haud admodum graue eſt, aut pluribus equis
trahitur, celerrimè perficitur iter.
Eſſedis
hac de cauſa bellica immodici ponderis
tormento deferuntur.
Rurſus facilitatis ra­
tio huic eſt ad vnguem exquiſitè contraria.
In ſolido enim ſolo plures paucis, & paruæ
magnis, ad facilitatem præſtant.
Nam pon­
dus quaſi per rotas diſtribuitur: vnde fit
additio proportionum illarum, non multi­
plicatio.
Exemplum: Sex duplæ inuicem du­
ctæ, ſexaginta quatuor ad vnum reddunt ra­
tionem.
Eædem iunctæ faciunt duodecu­
plam.
Tantum intereſt inter additionem &
multiplicationem.
Quòd igitur vna rota
pondus refert librarum 60. ſex in rotis, 10.
tantum æquiualet, ita & à paruitate auxi­
lium ſumitur, nam eò facilius quò tardius:
at dictum eſt tardius pondera vehi, ac ferri
in paruis rotis, quàm magnis, eò igitur vt
facilius.
Additur & tertia ratio facilitatis,
quia axis non premitur, ideò liberius cir­
cumagitur.
Ob id igitur in paruis, atque hu­
milibus plauſtris, quæ axibus plurium rota­
rum non inſident, maxima pondera in firmo
ſolo committuntur.
At in vdo, cœnoſóque
magnæ ac paucæ rotæ non ſolùm celerius,
multóque, ſed etiam facilius pondera ve­
hunt.
Cúmque fixi radij è directo axis cele­
rius, & facilius circumuertantur rotam, pau­
lò exterius prominentes melius pondus ſu­
ſtinent, & recuperationi ſunt habiliores.
Quæcunque verò rotas poſteriores maiores
habent anterioribus, quaſi incumbente one­
re facilius trahuntur: cùm onus ſemetip­
ſum impellat: & in aſcenſu redduntur æqua­
les: licet in his iuſto plus partes anteriores
premantur.
Ergatarum
ratio.
Diximus de axibus ergatarum, quòd lon­
giores eſſe debeant: nam iuxta longitudinis
rationem ſingula capita minuunt pondus.
Duplicati igitur ad dimidium etiam dedu­
cunt.
Ita quatuor ad quartam partem: adeò
vt ſi vnico axe cubitali quatuor homines
centum libras vehant, aut trahant, quatuor
axibus ſenum cubitorum iidem libras b s
mille, & quadringentas vehent, deducta ta­
men additione ponderis axium, quod mini­
mum eſt.
Hæc autem ratio ſuperius dum de
ſtatera loqueremur demonſtrata eſt.
Ita fit
vt maximis rotis hominibus per gradus ſa­
lientibus, maxima pondera circa axem fune
circumacta trahantur.
Vt enim dimetientis
rotæ ad axis dimetientem, ita ponderis fune
eleuati ad pondus ac robur hominum, qui
intrò rotam circumagunt.
Rota & cur
quomodo
pondera ma­
xima eleuet.
Similis in ictibus conſideratio: nam ſe­

curis ictu ferit, maximo pondere preſſa non
diuiduntur, & tamen pondus maiorem ha­
bebit vim ictu.
Cauſa eſt, quòd aër non po­
teſt in ictu effugere: quanquam enim acuta
cuſpide, momento tamen tam paruo tempo­
ris effugere nequit.
Ne igitur nimis denſe­
tur, cogitur in poros ingredi ſubiecti ligni,
atque cunei vice diuidere illud.
Indicio eſt,
quòd paulò tardior ictus, maximum in diui­
dendo diſcrimen affert dilabente aëre.
Quòd ſi

ictus, rei latæ velox ſit ingrediente aëre, vbi­
que reſoluitur quod ſubiectum eſt, quaſi in
nihil: vt qui feriuntur pila machinæ, quam
bombardam vocant.
Sed nix homo magnum
aliquid, etiamſi leuiſſimum ſit, celerrimè
mouere poterit: ob hanc cauſam quicquid
ferietur in aërem, & ſpiritum reſolui neceſſe
eſt.
Sed cur enſis in vertice ferit maximè?
quia motus centrum eſt ipſa manus: perife­
ria in cuſpide, ita interuallo iſto etiam ar­
ma, & aſſides diuiduntur.
Sic calcitroſis equis
proximi, ſecuriores ſumus quàm paulò re­
motiores.
Addit ad vim attractio non pa­
rum: quoniam ſi non trahatur, quod diui­
ſum eſt, impedit ne diuidatur: dum trahi­
tur raptim, quòd impedit aufertur: & inca­
leſcit quod diuiditur: hocque modo triplici
ratione ictus cum attractione ſumma gladij

parte melius ſecant.
Haſtæ quoque longio­
res magis concutiunt, & magis perforant
breuibus, quòd maius habeant pondus, &
maioribus viribus, quamvis nos fallat opi­
nio, impelluntur.
Horum memoria in men­
tem illud reuocauit, quòd niſi quotidie oc­
curreret, parum à miraculo abeſſe videretur.
Nauis onerata quam vix quadraginta boum
iuga mouerent, ventus celerrimè impellit:
quódque maius eſt, tenuis carbaſus, quàm
digitus terebraret impulſu, ſinuata tantam
molem ducit, & non diſrumpitur.
Cauſa
facilitatis motus eſt triplex: magnitudo car­
baſi quauis magna venti colligitur, & alti­
tudo, vt demonſtratum eſt, ac impetus prio­
ris motus: nam ab initio vix mouetur.
Vn­
de dubitationem haberet Ariſtoteles, qui
motus violentos minui iuxta finem exiſti­
mat.
Conſtat autem ab æquali vento, ſi paria
ſint reliqua, motum nauis ſemper fieri cele­
riorem.
An non ſemper, ſed ad metam vſque?
Palam enim ab initio augeri. Sed cauſa eſt,
quoniam etiam ceſſante eo quod mouet motus
ipſe (vt diximus) violentus augetur, quantò
magis nam manente cauſa.
Magis etiam in
aqua, ob maius impedimentum.
Tripliciter
igitur naues concitato iam curſu velociùs
mouentur, quàm ab initio: cauſam autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index