269255SECTIO UNDECIMA.
intelligamus, ponemus primo nullum ineſſe pondus tubo:
ita apparet ex
æqualitate inter actionem & reactionem fundum durante globi impulſu non
aliter impelli ab aqua, quam pelleretur in contrariam partem à globo, ſi
hic immediate in fundum impingat. Si vero pondera aquæ & tubi rationem
habere ponantur ut p ad π, diminuetur impulſus aquæ in fundum, eritque
impulſus totus ad impulſum reſiduum ut p + π ad p; diſtribuitur enim im-
pulſus æqualiter in omnem tum aquæ tum tubi materiam, ſolumque fluidum
in fundum reagit.

Nunc autem in fundo B A parvulum fingamus foramen m, ſed per id
tamen aqua liberrime fluere putetur; ita intelligimus, particulam aquæ per
foraminulum m ejectum iri durante impulſu; neque tamen quantitas iſtius
aquæ determinari poterit; pendet enim à rigiditate materiæ A P impulſum
recipientis: ſi nempe materia iſta rigidiſſima ſit, fortior preſſio ſubſtituenda
eſt impetui, ſed minus durans; conſideretur v. gr. idem impetus in duobus
diverſis caſibus: ſit autem in uno preſſio quadrupla, in altero duratio preſ-
ſionis quadrupla, quod fieri poteſt cum materia rigidior eſt in caſu priori
quam poſteriori: ita effluet in impulſu preſſionis minoris magisque durantis
dupla circiter quantitas quam in altero. Poſſunt hoc modo rigiditates ma-
teriarum explorari: ſed poſſunt etiam ex ſono.