Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
à nobis allatum & accepit, & interprętatus eſt eiuſmodi verba & expreſsè docuit, a vim illam eius

eſſe definitionis, quòd natura eſſet patiendi, non aut efficiendi principium, nec modò in latione,
verùm etiam in aliis motibus ſecundùm naturam.
Quinetiam interprętatio noſtra cum rerum
natura & artificio dialectico mirificè congruit, & cum ipſa quidem natura, quia cùm motus duobus
principiis innitatur, mouente ac mobili; pręcipuè tamen eſt in mobili, non aut in mouente.
Quare
etiam ſi per motum noteſcere debuit natura, probabilius fuit, ne magis neceſſarium dixerim,
definire ipſam per motum, quatenus reſpicit mobile, potius quàm vt intuetur mouens: cùm diale­
ctico verò artificio: proptereà quòd exponitur natura per illud cuius eſt principium proximum mo­
re primum conſueto quo Ariſtoteles initia rerum explicare ſolitus eſt; neque enim per alia principia
declarari poſſunt: propinquius autem ſibi ipſi quodque eſt, quàm alij: at iam, quà forma eſt, ſuum
ideſt, eſſe rationem motus: ſic enim intrinſecum eſt rei quę mouetur, vt efficiens aut, quòd alij, qua­
tenus aliud, ineſt ea vis multò remotius.
Illud verò prorſus ridiculum, quòd eæ voces accipiendę
ſint ſub poteſtate agendi, & illud κινεῖσθαι idem valere, ac κινεῖν, tanquàm ſit verbum commune:
nanque illi reſpondere oportet alteram vocem ἠρεμεῖν .i.
quieſcendi. ita enim ſe habet natura ad quie­
tem, quemadmodum ad motum.
Quamobrem, ſicut ponitur ita principium, quia faciat motum;
conſimili ratione principium debet eſſe quietis, vt faciat quietem.
hoc verò falſum eſt, cùm eius

vis ſit patiendi, ac ſi vox alteri par accipienda foret, ea eſſet ἠρεμιζειν.
Mitto nunc, ne more gram­
maticorum
in vi verborum nimis inſiſtere videar: quod tamen vtinam in Ariſtotelęo contextu ob­
ſeruaretur; nam ſic innumerę ineptiæ de Ariſtotelica philoſophia pellerentur.
Sed ne videar hîc
excurrere velut equus in planitie, mitto, quòd communium verborum vſus non admodum frequens
eſt, vt toties ab Ariſtotele in ipſa definitione quæ cęteroqui per ſeipſam voceis vſitatas poſtulat,
& abhorret ab inſuetis, & in definitione naturæ, quæ adeò princeps eſt in hac methodo, & vnde
lumen per vniuerſam naturę contemplationem effunditur, repeti debuerit, præſertim propria ſup­
petente: illud moneo duntaxat, ſi communis eſt ea definitio, & vnà materiam formamque.
complecti­
tur: ſi voces illæ ſub agendi figura capiendæ ſunt; efficietur inde, vt etiam materiam ſit principium
mouendi & quieſcendi, quia motum faciat & quietem, quòd planè & ab Ariſtotelis inſtituto, & à ſen­
ſu communi abhorret.
ita vt nulla controuerſia de verborum vi reſtet, ac ſiquis velit alteram partem
tueri problematis, is certè non ab iis verbis defenſionis ſuæ cauſſam, ſed ab aliis machinis, atque
argumentis petere cogatur.
Quod item ab Ariſtotele dictum eſt. Vnum ſat eſſe ad patiendum,
nihil vtique officit.
Etenim pro ſubiecta ſententia verba interpretari oportet. tum verò Ariſto­

teles de principiorum numero diſſerebat, & ex oppoſitione innumerat tertium quod erat ſubie­
ctum
, erat aut capax contrariorum.
de hoc ſubiecto quod excipit vtraque contraria, & verè pati­
tur aliam naturam excipiens, & propemodum ſuam ipſius deponens, cùm loqueretur ibi philoſophus,
aiebat vnum ad patiendum ſufficere: forma verò ſolùm eſt ratio patiendi, non aut patitur, vt dictum eſt.
Proptereà, quanuis forma ponatur eſſe principium patibile, non idcirco facit, vt duo ſint principia
neceſſaria ad patiendum.
Nec ſub ea voce continetur forma, quia ſit idonea pati, & extrinſecùs
aliam aſſumere naturam.
Et quanuis inſtare poſsis, Ariſtotelem à ratione patiendi formam 1. Phyſ.
lib. excludere, atque illi omnino tribuere facultatem agendi: nanque numerans duo contraria
& ſubiectum, admonet antiquos cum Platone diſſentire: ſiquidem ipſe duo quidem pati poſuerit,
vnum aut agere; illi contrà, quos imitatus eſt Ariſtoteles, duo ſanè agere, vnum verò pati: agere
oppidò, aut pro eo ſumpſit, quod eſt terminare mutationem, aut deſcripſit contraria per id quod
ſibi certè conuenit; verùm non ea ratione qua ſunt natura.
Neque enim id in hac methodo dum
conſtiterat, quòd hæc principia forent naturæ.
verùm in 2. Phyſ. initio declarari oportuit. Nam
perſpicuum eſt, formam item vi præditam eſſe agendi, licet non in eo in quo eſt: at natura accipi­
tur, vt in eo in quo eſt.
Et planius illud, quòd tranſmutatio non attribuitur illis vt efficientibus

ſed vt formaliter immutantibus, quòd illorum præſentia .ſ.
efficiat aliud eo prorſus modo quo
efficiendi facultate inſigniuit Ariſtoteles principia mathematica.
b quòd iis immutatis ea quoque

quæ pendent ex illis immutarentur.
Quàm verò falſum illud ſit; Id quod mouetur ab alio non
moueri ſecundùm naturam; ex his quę poſteà ſubiicientur, admodum facilè conſtabit: nam mul­
ta poſthàc nobis de hac ipſa re dicenda ſunt, & loca Ariſtotelis apertiſsima proponenda, vt nihil
in eius diſciplina conſtantius eſſe videatur.
Intereà tamen accipiamus naturalem motum ſola mo­
bilis propenſione contentum eſſe: id quod etiam nobis haud inuiti dabunt, opinor, aduerſarij no­
ſtri: quandò etiam cęleſtem motum naturalem eſſe fatentur ſufficiente ad id patibili principio
duntaxat.
Sed plura poſthàc. nunc ad alia properemus. Quod opponitur, Deum & naturam nil
agere fruſtrà.
Sic natura, non vt forma, ſed generatim ſumpta eſt, & facere communius eſt, quàm
illud ſignificatum de quo nunc agitur; proptereaquòd ex eo notatur ſolùm progreſſus ipſius ef­
fectus à ſua cauſſa, in quocunque genere illa ſit.
Etenim neque Deum propriè facere cenſuiſſe
dicemus Ariſtotelem, ſed veluti finem ſolùm.
Obſeruo enim apud Ariſtotelem, agendi facultatem
in eo quod ſeparatum eſt, eam poni quę conueniat fini.
c tametſi de hoc etiam plura ſunt alio lo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index