Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
181
181
182
182 (113)
183
183 (114)
184
184
185
185
186
186
187
187 (115)
188
188 (116)
189
189 (117)
190
190 (118)
< >
page |< < (170) of 434 > >|
269170CHRISTIANI HUGENII ad radium, ita ſint {2/3} C B ad B E. Tunc enim E eſt cen-
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
trum gravitatis ſemicirculi baſeos, ideoque in A E centra
gravitatis omnium ſegmentorum ſemiconi A B D, baſi pa-
rallelorum.
Et figura quidem porro proportionalis à latere ponenda,
O V V, eadem eſt quæ in cono toto ſupra deſcripta fuit:
per quam nempe invenietur ſumma quadratorum, à diſtan-
tiis particularum ſemiconi à plano horizontali N D, per
centrum gravitatis ducto.
Verum quadrata diſtantiarum, à
plano verticali M D O, ut colligantur, altera quoque figu-
ra proportionalis S Y Z, ſicut ſupra prop.
14. adhibenda
eſt, cujus nempe ſectiones verticales, exhibeant lineas pro-
portionales ſectionibus ſibi reſpondentibus in ſemicono A B C.

&
hujus figuræ cognoſcenda eſt diſtantia centri gr. F ab S Y,
quam æqualem eſſe conſtat diſtantiæ D N, centri gr.
ſemiconi
à plano trianguli A B.
poſitâque H G ſubcentricâ cunei ab-
ſciſſi ſuper figura S Z Y, ducto plano per S Y, noſcendum
eſt rectangulum G F H, cujus nempe multiplex, ſecundum
numerum particularum ſemiconi A B C, æquabitur quadra-
tis diſtantiarum ſemiconi in planum M D O.
Licebit vero
cognoſcere rectangulum illud G F H, etiamſi ſubcentricæ
H G longitudo ignoretur, hoc modo.
Diximus ſupra, cum de cono ageremus, quadrata diſtan-
tiarum à plano per axem ejus, æquari {3/80} quadrati à diametro
baſis, ſive {3/20} quadrati à ſemidiametro, multiplicis per nu-
merum particularum coni totius.
Unde & hic, in ſemicono
A B C, quadrata diſtantiarum à plano A B æqualia erunt
{3/20} quadrati B C, multiplicis per numerum particularum i-
pſius ſemiconi.
Sed & rectangulum H G F, multiplex per nu-
merum particularum ſemiconi A B C, æquatur quadratis
diſtantiarum à plano A B, ut patet ex propoſitione 9.
Ergo
rectangulum H G F æquale {3/20} quadrati B C.
Ponendo autem
A B = a;
B C = b; & quadrantem circumferentiæ, radio
B C deſcriptæ, = q;
fit E B = {2 b b/3 q}. Cujus cum N D
tribus quartis æquetur, fiet proinde N D, ſive G F = {1 b b/2 q @}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index