Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1fertur, vt impellat: & quoniam ipſius lati grauitas nutu
ſuo declinat magis, quàm impellentis in ante ſit potentia.
COMMENTARIVS.
Cvm frequentiſſimè de impetu, ſiue impulſu, quo
grauia in diuerſa loca feruntur ſermo in his quæſtio­
nibus incidiſſet, nunquam quod ille ſit, huiuſque de­
terminauerat Ariſtoteles.
Quod licet obſcurinſculè, op­
portunè tamen hic præſtat agendo de motu proiectorum,
poſt proximam quæſtionem, qua de ceſſatione illorum à
motu, ac deſitione eiuſdem impulſus, vt vidimus pertran­
ſiuit.
Quærit igitur cur proiecta moueantur, quamuis impel­
lens, ea impellendo, non conſequatur; ſed ab eis rema­
neat ſeiunctum, cum certè ſibi naturalis ac propria non
ſit ea latio vel motus.
Aitque id fieri quoniam proijciens,
quod eſt primum impellens efficit, vt proiectum quoque
ipſum impellat alterum (nempe aerem, vel aliud interme­
dium) quouſque eò deueniat, vt nequeat amplius illud im­
pellere, langueſcente nimirum, ac tandem deficiente virtu­
te à primo impulſore accepta.
Nam tunc ipſius lati gra­
uitas nutu ſuo declinat magis, ſeu deorſum mouere magis
præualet, quàm virtus illa deficiens impellentis in ante.
Im­
plicitè igitur docet Ariſtoteles, formam intrinſecam à qua
efficienter, & immediatè prouenit motus proiectorum
poſtquam è manibus proijcientium ea fuerint egreſſa, eſſe
virtutem quandam motiuam ab impulſore productam, & in
illis receptam, ex natura ſua defectibilem, qua tamen perdu­
rante, dum ea informantur, ipſa quoque proiecta valent alia
corpora impellere, ac præſertim aerem, vel aquam, aut
aliud intermedium, vt ſibi locum cedant, ac procedant vlte­
rius, tendendo ſecundum eandem directionem.
Non ſecus
ac per inhærentem grauitatem, aut leuitatem ſimilia corpo­
ra ſurſum, aut deorſum mouentur, aliaque ſibi occurrentia
promouent verſus eundem locum.
Quamobrem idem Ari­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index