Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1impetus: quippe omnis motus eſt ab impetu, quod ſæpiùs in toto libro
primo demonſtratum eſt.
Axioma 3.
Impetus destruitur tantùm ne ſit frustra per Sch. Theor.152.& alia multa
libro primò, ſi enim impetus ſuum poſſet habere effectum reuerâ non de­
ſtrueretur.
Axioma 4.
Tunc dici non poteſt tota cauſa destructa (cauſa inquam formalis) cum
tuus effectus non eſt deſtructus; ſeu tunc non debet dici deſtructus totus
impetus cum totus motus non eſt deſtructus.
Theorema 1.
Datur motus reflexus; nemo dubitat: quippe aliquod corpus in aliud
impactum reflectitur per Ax. primum ſed ſi corpus reflectitur eſt motus
reflexus;
igitur certum eſt de motu reflexo quod ſit; infrà verò videbi­
mus propter quid ſit.
Theorema 2.
In motu reflexo eſt impetus; probatur, quia vbi eſt motus, ibi eſt impe­
tus per Axioma 2.
Theorema 3.
Hinc cauſa motus reflexi eſt impetus qui ineſt corpori reflexo; nec enim eſt
quidquam aliud applicatum cum mobile ſeparatum tùm à corpore refle­
ctente, tùm à manu proiicientis etiam moueatur;
igitur nihil extrinſe­
cum poteſt eſſe cauſa huius motus;
igitur aliquod intrinſecum, voco
impetum;
hîc diutiùs non hæreo, quia ſimile argumentum habes in ter­
tio libro, in quo fusè probaui requiri impetum ad motum violentum,
atqui nullus motus reflexus eſt naturalis; igitur violentus vel mixtus,
igitur requirit neceſſariò impetum.
Theorema 4.
Ille impetus vel producitur nouus, vel conſeruatur prauius; clarum eſt,
nec aliud excogitari poteſt.
Theorema 5.
Ille impetus non producitur à corpore reflectente: probatur primò, quia
omnis impetus producitur ad extra ab alio impetu per Theor. 42. lib.1.
Secundò probatur, quia corpus reflectens ſemper produceret impetum
in alio corpore applicato;
eſſet enim cauſa neceſſaria; igitur neceſſariò
ageret per Ax.12. lib.1. nec eſt quod dicas agere tantùm poſita tali con­
ditione:
hoc eſt poſito motu præuio, quod ſatis ridiculum eſt, vt iam
aliàs monui;
quia conditio nihil aliud præſtat in cauſa quàm applicatio­
nem ſubiecti apti, in quo agat, & ſubtractionem omnis impedimenti;

atqui cum proximè pila parieti adhæret, eſt omninò applicata, & abeſt
omne impedimentum:
præterea ſi corpus reflectens ageret; haud dubiè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index