Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 283 > >|
1liter excedent, hoc eſt reliquum cylindri IR dempto cylin­
dro PO æquale erit reliquo cylindri GQ dempto cylin­
dro NM, & reliquum cylindri GQ dempto cylindro
NM æquale cylindro EL.
Similiter ad reliquos cylindros
quotcumque plures eſſent deſcendentes oſtenderemus, om
nes exceſſus, quibus cylindri circumſcripti inſcriptos
ſuperant ſibi quique reſpondentes inter ſe & cylindro
EL æquales eſſe.
Manifeſtum eſt igitur propoſitum.
PROPOSITIO V.
Dato conoide hyperbolico, & ipſius conoi­
de parabolico circa eundem axim, quod ad
reliquum hyperbolici conoidis eam proportio­
nem habeat, quam ſeſquialtera tranſuerſi late­
ris hyperboles, quæ conoides deſcribit, ad axim
conoidis; fieri poteſt vt conoidi parabolico fi­
guræ quædam inſcribatur, & altera circumſcri­
bantur vt ſupra factum eſt, & hyperbolico alio cir­
cumſcribatur omnes ex cylindris æqualium al­
titudinum multitudine æqualibus exiſtentibus
ijs, ex quibus conſtant figuræ conoidibus cir­
cumſcriptæ, ita vt exceſſus, quo figura conoidi
parabolico circumſcripta inſcriptam ſuperat,
quem breuitatis cauſa voco exceſſum primum,
ad exceſſum, quo figura conoidi hyperbolico cir­
cumſcripta ſuperat circumſcriptam parabolico,
quem voco exceſſum ſecundum, minorem habeat
proportionem quacumque propoſita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index