Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1æqualibus temporibus spatia increſcant, ſicut numeri ab vni­
tate impares, dicis me, Si illud quidem decretum in examen
adduxiſſem, perſpecturum fuiſſe & falſum, & Paralogiſmo
euidente confirmatum.
Ego verò neque inficior hallu­
cinari potuiſſe me; neque me habeo adeò ſolertem, vt
Paralogiſmum à te inſinuatum etiamnùm pervideam.
Peruelle proinde ipſum oſtendiſſes, atque adeò ſubin­
dicaſſes, qua ergo alia proportione accelerationem de­
cidentium fieri, aut experiundo notaueris, aut deduxe­
ris demonſtrando.
Certè non ſatis intelligo quam­
obrem cenſueris, ſiue hæc proportio, ſiue alia ſit, eam nihil
referre ad meum inſtitutum: quippe ſi alia fuerit, quàm
quæ ſuppoſita à me eſt, fruſtrà eſt tota ratiocinatio.
Quod ad experientiam porrò attinet, obſeruationes à
Galileo recitatas prætereo: ad meas quod ſpectat, quot­
quot mihi licuit, & quantum licuit peragere, illam pro­
portionem ſemper exhibuerunt.
Potiſſimæ fuere, cùm
rem præſtiti, adnotatis ſpatiis, tam in prolixiore ſex­
decim orgyis pariete, quàm in tubo vitreo inclinato
prolixiore duabus; ac ſociis ſimul adhibitis, quorum
ſinguli ad ſingula ſpatia, eorumque notas attenderent,
vt tam decidente globo ſecundum parietem, quàm dela­
bente per tubum, dicere poſſent, ecquo momento ex
numeratis (& alta voce pronunciatis) æqualibus, glo­
bus pertranſiret vnamquamque notam.
Nempe ex­
inde conſtitit, quale ſpatium fuiſſet primo momento
ſuperatum vnum, talia deinceps ſuperata fuiſſe ſecundo
momento tria, tertio quinque, quarto ſeptem: adeò vt
illa aggregando reperirentur ſuperata in fine primi
momenti vnum, in fine ſecundi quatuor, in fine tertij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index